Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

incendia,

homicidia exercenda. Delegimus certum otium studiorum, quam incertum negotium bellorum. Et quoniam vestigia philosophiae dum sequimur non consequimur, impetus tumultuantis animi non omnes repressimus, modo recurrimus ad ea quae reliquimus, nunc Hispaniae principes adimus familiaris nostri abbatis Guarini adhortatione commoti, hunc sacris litteris dominae nostrae Theuphanu imperatricis semper Augustae, semper amandae, semper colendae, prioribus divellemur coeptis. In tanta rerum inconstantia, doloris metus, gaudii appetitus, fidissimi patris Geraldi, quem haec non tangunt, specialis filius Gerbertus sequendorum deposcit sententiam. Vale, valeat pater Geraldus, valeat frater Airaldus, valeat sanctissimus ordo, meus altor et informator, meique sit memor in sanctis petitionibus, ac Patris A. archiepiscopi Remorum sibi per omnia devoti.

EPISTOLA XLVI. AD GERALDUM ABBATEM.

An quidquam melius amicis divinitas mortalibus concesserit nescio, si modo ii sunt qui digne expetiti digneque videantur habiti. Felix dies, felix hora, qua licuit novisse virum, cujus nominis recordatio omnes a nobis molestias detorserit. Ejus si praesentia vel interdum fruerer, beatiorem me non frustra putarem. Quod ut fieret, sedes mihi non ignobiles in Italia collocaveram. Sed involvit mundum caeca fortuna, quae premit caligine, an praecipitet, an dirigat

me modo tendentem hac, modo illac. Adhaerent vultus amici infixi pectore: eum dico, qui est dominus et pater meus Geraldus, cujus deliberatio nostra fiet exsecutio.

EPISTOLA XLVII.

AD ADALBERONI VOCATUM EPISCOPUM VIRDUNENSEM

ET HERMANNUM FRATRES.

Felices quibus paterna virtus exemplar sit imitabile. Vester genitor hoc petit. Repentinus casus ne vos deterreat, filio Caesaris fidem quam promisistis inviolatam servate, omnia castra ab hostibus tuemini, denique nec Scarponnam, nec Haidonis castellum, nec quidlibet eorum quae vobis reliquit, Francis reliqueritis: illecti aut vana spe suae liberationis, aut terrore sui cruciatus, aut filii Friderici.

Haec praecepta magnanimus pater generosis filiis dedit. Sentiant in vobis hostes non se totum cepisse Godefridum, auxilia undique comparate, liberatores patriae, vos similes patri in omnibus repraesentate. XVII Kalend. Aprilis me interpretem fieri voluit sibi suique fidissimum.

EPISTOLA XLVIII. AD INNOMINATUM.

Obscuram epistolam et sine nomine paucis absolvimus. Lotharius rex Franciae praelatus est solo nomine, Hugo vero non nomine, sed actu et opere. Ejus amicitiam, si in commune expetissetis, filiumque ipsius cum filio Caesaris colligassetis, jamdudum reges Francorum hostes non sentiretis.

EPISTOLA XLIX. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM.

Spectabile faciunt nomen vestrum praesentia tempora, quibus paucorum laudatur probitas, multorum praedicatur improbitas. Speculatur nunc amicus vester Godefridus, qui amicorum se potius quam sua amaverint, qui uxori ac liberis fidem laturi forent, si se ultima rapuisset dies. Et quia tantus vir de vobis optime sentit, hoc solum indicio esse potest, quanta in vobis eniteat virtus. Qui se amant, quique sui sunt, hortatur et admonet ut dominae suae Teuphanu, filioque ejus fidem habeant, minime viribus hostium sint infracti, nullo terreantur casu. Aderit laeta dies, quae patriae proditores et liberatores vere suppliciis et praemiis distinguat, disgreget. Fidissimum vobis Adalberonem Remorum archiepiscopum nullo modo harum rerum conscium facietis, qui quanta prematur tyrannide testantur epistolae ad archiepiscopos vestros directae, in quibus nihil eorum quae voluerint scripsit, sed quae tyrannus extorserit oscitanti.

EPISTOLA L. AD MATHILDEM COMITISSAM.

Deponat domina mea Mathildis omnem querimoniam: clarissimus vester conjunx Godefridus inter pares praecipuus, ac ipsis victoribus formidabilis, hoc praecepit. Exhilarate mentem, quia spiritus tristis exsiccat ossa, consilia turbat. Dominae Teuphanu imperatrici semper Augustae ac filio ejus semper Augusto cum filiis vestris fidem purissimam

servate. Pactum cum Francis hostibus nullum facite, Francorum reges aversamini. Castra omnia sic tenete, sic defendite, ut nullam in his habeant partem adversarii vestri, scilicet neque pro spe liberationis mariti, neque pro terrore peremptionis ejus, aut filii Friderici. Haec XI Kal. Aprilis ad flumen Matronam meae fidei commisit, quae vobis plena fide retuli.

EPISTOLA LI. AD SIGIFREDUM COMITIS FILIUM GERBERTUS.

Nimium amorem circa parentes vestros, qui nunc exsules sunt habentes, eos ad flumen Matronam XI Kal. Aprilis allocuti sumus. Et quae dominam nostram Teuphanu de sua fidelitate scire voluerunt, per epistolam mandamus. Et quia cum benevolentia Ottonis

et Heriberti, quorum custodia servantur, eos alloqui valemus, quaecunque et vos et domina nostra eis mandare volet, litteris nos habere facietis. Hoc insuper vestrae fidei committimus, quia si Hugonem vobis in amicitiam colligaveritis, omnes impetus Francorum facile devitare valebitis.

EPISTOLA LII. AD DOMINAM THEUPHANU IMPERATRICEM.

Cupienti mihi vos adire secundum imperium vestrum, non frustra renisa est divinitas. Nam XI Kal. Aprilis captos comites allocutus, Godefridum, patruumque ejus Sigifridum, inter hostium cuneos solus repertus sum vestrarum partium, cui fidenter de statu imperii vestri suas sententias concr