Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA LXXXIV. AD HUGONEM MARCHIONEM.

Non immerito vos plurimi facio, et vos et vestra votis et laudibus effero, qui tam occupati mei meminisse dignamini. Inter honesta hoc, itaque inter praecipua ponimus, ac proinde ad vos fidem plurimam habemus: et ut nostri memoria non excidat propensius oramus, et ut fessis jam rebus beati Columbani subveniatis, preces quas valemus absentes effundimus.

EPISTOLA LXXXV. AD CONONEM ITALICUM MARCHIONEM.

Quamvis nullis officiorum meritis vestram promereamur gratiam, virtus tamen ac nobilitas vestri generis, ac propria, adducit nos de vobis bene sentire,

meliora sperare. Quod si a parvis maxima juvari possunt, honori vestro studia nostra non deerunt in loco et tempore. Consultando, bona verba suggerenda, ut, dum vobis fortuna riserit, sub vestris alis nostra mediocritas requiescere possit.

EPISTOLA LXXXVI.

AD THEOPHANIAM IMPERATRICEM EX PERSONA

ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 20.

EPISTOLA LXXXVII. AD CONSTANTINUM SCOLASTICUM FLORIACENSEM.

Sapienter et perite ille vir Domini pervasorem improbandum esse censuit, sed rem ad se minus

significavit. Ipsum ante insignia honoris infamem, fautores in religiosos augendam infamiam, si sanctorum privetur consortio, caute prudenterque disseruit. Matura ergo iter, et XVI Kal. Septemb. nos revise, ut in his omnibus per te plenius instruamur, simulque laeteris animadversione nostra in pervasorem, et qui te coenum nostris putavit in naribus, de se dictum existimet, teque thymiama vaporatum redolere perhorrescat. Comitentur iter tuum Tulliana opuscula, et de repub. et in Verrem, et quae pro defensione multorum plurima Romanae eloquentiae parens conscripsit.

EPISTOLA LXXXVIII.

AD MAIOLUM ABBATEM CLUNIACENSEM EX PERSONA

ADALBERONIS.


Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 22.

EPISTOLA LXXXIX.

AD ECBERDUM [EBRARDUM] ABBATEM TURONENSEM SUB

PERSONA ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 23.

EPISTOLA XC.

AD IMPERATRICEM THEOPHANIAM ET AD FILIUM

OTTONEM.

Vide ubi supra, epist. 24.

EPISTOLA XCI. AD RAIMUNDUM AURILIACENSEM ABBATEM.

Clarissimo patre Geraldo orbatus, non totus superesse visus sum. Sed te desiderantissimo secundum

vota mea in patrem creato, denuo totus in filium renascor. Nec solus vestro honore gaudeo, gaudet pater Adalbero, se suaque vobis ex animo conferens, tanto arctius, quanto amplius luce religionis ac scientiae collucetis: cujus ob meritum amorem, fere continuum triennium in Francia consumpsi. Ibi dum iras regum, tumultus populorum, regnorumque dissidentium aestus perfero, tanto taedio affectus sum, ut curam pastoralitatis suscepisse pene me poeniteret. At quoniam domina mea Theophania imperatrix semper Augusta, VIII Kal. April. proficisci me secum in Saxoniam jubet, eoque quosdam ex meis monachis ac militibus ab Italia convenire jussi, nunc non habeam quod certum scribam super organis in Italia positis, ac monacho dirigendo qui ea conducat, praesertim

cum sine praesentia dominae meae Theophaniae credere me non ausim fidei meorum militum quia Itali sunt. Nec satis sciam utrum exercitum ante autumnum in Italiam deducam, an in Germania demoremur, ut quam plurimas copias contra Ludovicum regem Francorum, nisi quieverit, comparemus, qui amicis inquietissimus, perniciosissimis hostibus non multum inquietus, quis sit, quidque de eo intelligi oporteat, velox exitus comprobabit. Clara indoles divae memoriae Ottonis Caesaris, pace inter duces ac principes redintegrata, proxima aestate legiones militum duxit in Sarmatas, quos ea lingua Guinidos dicunt, ibique sex et quadraginta urbes munitissimas sua praesentia ac militum robore cepit, diruit atque vastavit. Salutat vos, et Airardum, Adalbero Remorum

archiepiscopus, simulque omne collegium Aureliacensis coenobii, me adjuncto per omnia vobis devotissimo. Iterum iterumque valete.

EPISTOLA XCII. AD BERNARDUM MONACHUM.

Quaeris, dulcissime frater, quae et qualia gerantur a me, et an ea sint commoda et incommoda. Huic petitioni an satisfacere paucis possim addubito, quod altius ea rimanti nulla esse videantur: aut si quolibet modo sunt, maximam partem incommodorum secum trahunt. Primum quod in publicis causis versari nunc temeritatis est, quippe ubi divina et humana confunduntur jura, propter immensam avaritiam perditissimorum hominum, idque solum jus fore statuitur, quod libido ac vis more ferarum

extorserit. Ast in privatis id prae me fero, quod amicos in adversis nulla oppressus calamitate destitui. Sed an memoria dignum sit aliorum judicio derelinquo, et quod Italia excessi, ne cum hostibus domini ac filii senioris mei D. M. Ottonis quolibet modo cogeret pacisci, et quod interdum nobilissimis scholasticis disciplinarum liberalium suavis fructus ad vescendum offero. Quorum ob amorem et in exacto autumno quamdam figuram edidi artis rhetoricae depositam in sex et viginti membranis sibi invicem connexis, et concatenatis in modum ante longioris numeri, qui fit ex bis tredecim. Opus sane expertibus mirabile, studiosis utile, ad res rhetorum fugaces et caliginosissimas comprehendenda