Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

m, quem

meum patior ut inimicum. Astringite mihi principes vestri regni, proderit eis mea conjunctio. Otto et Heribertus comites potentissimi mecum in vestro consilio erunt. Si fieri potest, absolvite nos curis, ut mutuis fruamur colloquiis. Sin, antiquam sapientiam vestram undique colligite, Francis unde non sperant contraria parate, ut in nos graviter saeviens eorum refundatur impetus. Et interim quid vobis sit faciendum, et scriptis significate et nuntio fidissimo.

EPISTOLA XCVIII. EX PERSONA LAUDUNENSIS EPISCOPI AD EPISCOPOS.

Quamvis regia potestate per quorumdam hominum factionem a propria sede sum ad praesens exclusus, episcopali tamen officio minime sum privatus: nec

damnant crimina falso illata, quem innocens in hac parte non remordet conscientia. Sentiat ergo grex pastoris absentiam, sentiam et ego vos meam dolere vicem. Itaque moneo, rogo, oro, obsecro, ac pro nomine terribilis semper viventis Domini obtestor, me Ecclesiae meae quolibet modo, per quamlibet personam, sanctum chrisma tribuatis, nec episcopalem benedictionem, et missarum solemnia in mea parochia peragatis, quia scriptum est: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. At si divina et humana contemnitis jura, nec nostris monitis acquiescitis: quanquam divina ultione sitis feriendi, tamen ad majorem audientiam ecclesiasticae legis vos provocatum iri pernoscatis.

EPISTOLA XCIX. EX PERSONA ADALBERONIS ARCHIEPISCOPI AD BELLOVACENSEM.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 25.

EPISTOLA C. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Quantum utilitatis reipub. contulerit, quantumve collatura sit pax inter reges nostros bene fundata, testis est civitas Virdunensium, sine caede et sanguine, sine obsidibus, sine pecuniis in integrum imperio vestro restituta. Testis erit Colonia, rebus sibi diu subtractis in integrum restituendis. Quod utique maturius foret, nisi acrior cura regnorum nuper in conficienda pace longius nos detinuisset, propter inversos mores quorumdam nostrorum. Nunc itaque

tempus opportunum nacti, obsequio vestro adsumus. Monemus uti Dudo ac Gesilbertus comes rerum Ecclesiae vestrae pervasores sine dilatione excommunicentur. Moneatur frater, ne amicus vester Adalbero Remorum archiepiscopus super Dudone, Guido Suessonicus episcopus super Gesilberto, ne filios suae Ecclesiae impune vos laedere sinant: sed excommunicatos a vobis excommunicent, donec consequantur a vobis veniam digna satisfactione, qui conati sunt sanctuarium Domini haereditate possidere. Quid domina nostra Theophania imperatrix semper Augusta insequenti tempore rerum publicarum sit actura, quibusve in locis demoratura, et an Saxonum exercitus victor a consueto hoste redierit, significatum

iri nobis plena fide oramus: vestra vestrorumque aversa tristi vultu accepturi, prospera jucundissimo animo laturi ac perlaturi.

EPISTOLA CI. AD EUMDEM.

Multitudine curarum festinatae legationis, simulque viarum prolixitate pressi, desiderabili colloquio vestro magna cum moestitia privati sumus. Sed refecit nos praesentia spectabilis viri Folmari, in quo vestra virtus intellecta est, dum eo utimini ministro, qui voluntatem Domini etiam non monitus laudabiliter expleat. Addicti ergo sumus vestrae servituti, cum hac re, tum etiam plurima dilectione senioris nostri Adalberonis circa nos, qui earum rerum quas fecimus participes vos fore per omnia voluit. IV Kal.

April. domina dux Beatrix apud palatium Compendiacum hoc effecerat, ut VIII Kal. Junii ad Montem Falconis dominae Adelaidi imperatrici, duci Carolo, rex Ludovicus, regina Hemma, dux Henricus, causa conficiendae pacis occurrerent. Sed quoniam per ignorantiam dominae Theophaniae imperatricis semper Augustae hoc fiebat, dolum subesse intelligentes, uti per se potius pax fieret, consuluimus, utque prius per vos quae conditio pacis foret experiretur. Quod laudatum est, vestrique itineris socii denominati XV Kal. Junii Francorum colloquio nobis occurrendum. Ibique si pacem cum rege senior noster confecerit, pro pace regnorum plurimum elaborabit. Magnae intelligentiae vestrae pauca suggessisse satis est. Caeterum de terra, quae in nostris partibus vi

vobis eripitur, monemus ad praesens tacere, postmodum demonstraturi quid exinde facere debeatis.

EPISTOLA CII. AD ADALBERONEM ARCHIEPISCOPUM.

Qua fiducia, quave cautela colloquia Ottonis et Heriberti expetenda vobis sint providete, ne forte propter praesentem obsidionem Caprimontis nova in vos novis dolis undecunque comparentur consilia. Mementote sortis Guifridi [Godefridi, et Virdunensis episcopi, ob pervasionem castri Luciliburgi.

EPISTOLA CIII.

AD DOMINAM THEOPHANIAM IMPERATRICEM EX PERSONA

ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 26.

EPISTOLA CIV.

AD ECBERTUM TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA

ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 27.

EPISTOLA CV. AD FRATRES BLANDINIACENSES EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 28.

EPISTOLA CVI. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Quia diu optato consilio vestro non perfruimur, non satis patienti animo toleramus, instamus, casusque inter strepentes revincere laboramus. Synodus in partibus Rheni, ut fama est, indicta: nostrorumque episcoporum cum validiores morbi tum