Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

est epistola

ipsius ad D. Q. V. M. H. E. jamdudum directa, cujus exemplar vobis misimus, ut et quid actum sit sciretis, et quam nihil sibi profuerit, et ut causam doli, si tamen dolus est, investigetis. Certe clarissimam dominam et matrem regnorum vos hactenus fuisse manifestum est, nostris periculis, si qua ingruerint, credidimus velle succurrere, nedum filiae quondam dilectae, sive potestas erepta est sive non est, filiae non subvenire, in moestitia est. Hortamur tamen vos explorare apud Carolum, per valentes legatos, utrum velit eam vobis reddere, aut creditam commendare. Videtur quippe ideo illam sic obstinato animo retinere, ne videatur sine causa cepisse.

EPISTOLA CXXIX. V. V. D. A. H. G. I. D. V. I. D.

Quamvis vos in propriis causis noverim satis occupari, tamen commune periculum magis sollicitos reddere debet. Scitis quas conventiones cum Odone et Heriberto comitibus habuerimus, et cur obsides donaverimus. Instant, et promissam amicitiam requirunt. Itaque nuntiis eorum respondere debeo de mea ac vestra voluntate III Non. Sept. Mores, studia, dolos, fraudes eorum inter quos habito, scitis. Redite ergo usque ad Bublionem, uti vobiscum loqui possim de his quae mandare non possum. Sunt enim res grandes, et ad vos multum pertinentes, et quia civitatem sine forti periculo dimittere non possum, si placet, manus comitis [Manac. Comes] veniet vobis obviam, quae vos omni securitate

ad nos usque perducat. Valete, et quae vobis cordi, velocius remandate.

EPISTOLA CXXX. RAINAUDO MONACHO.

Non existimes, dulcissime frater, vitio meo fieri quod tandiu fratrum meorum praesentia careo. Postquam a te digressus sum, crebris itineribus causam patris mei Columbani pro viribus exsecutus sum. Regnorum ambitio, dira et miseranda tempora fas verterunt in nefas; nulli jure rependitur sua fides. Ego tamen, cum sciam omnia ex Domini pendere sententia, quae simul corda et regna filiorum hominum permutat, exitum rerum patienter exspecto. Idem quoque facere te et moneo et hortor. Unum autem interim plurimum exposco, quod et sine

periculo ac detrimento tui fiat, et me tibi quam maxime in amicitia constringat. Nosti quanto studio librorum exemplaria undique conquiram, nosti quot scriptores in urbibus aut in agris Italiae passim habeantur. Age ergo, et te solo conscio ex tuis sumptibus fac ut mihi scribantur M. Manilius de astrologia, Victorinus de rhetorica, Demosthenes ophtalmicus. Spondeo tibi, frater, et certum teneo, quia obsequium hoc fidele et hanc laudabilem obedientiam sub sancto silentio habeo, et quidquid erogaveris cumulatum remittam, secundum tua scripta, et quo tempore jusseris. Tantum significa cui et tua munera et nostra porrigamus scripta, frequentiusque nos tuis litteris laetifica. Nec sit metus

ad quorumlibet notitiam pervenire, quae sub nostra deposueris fide.

EPISTOLA CXXXI.

Quod benevolentia vestra secundum dignitatem vestri nominis assidue perfruimur, plurimum congaudemus, cum nostri utilitate, tum vestri nonoris provectione. Laetamur nunc praesentia nepotis Adalberonis Verdunensium episcopi, qui vos, habita ratione loci et temporis, cum copiis adfore pollicitus est. Itaque ei non dissimilem, quantum ad affectionem animi spectat, magnitudinem vestram urbi Remorum exhibebitis XII Kal. Octob. Quod et monachum latorem epistolae celabitis, et rem tuto silentio tegetis, uti occultus ac improvisus ad nos possit esse vester adventus.

EPISTOLA CXXXII.

Quantum consilii quantumque rationis provida in mente versetis, cum aliis innotuerit, tum exitus viarum Caroli manifestius prodiderunt. Sed si eum a provincia vestra velut hostem propulsare nisi estis, amicorum vestrorum, Hemmae reginae, et episcopi Adalberonis meminisse debuistis, et si velit amicum in regnum sublimare, nihilominus eorum oblivisci non oportuit, simulque apud infidos maleficia beneficiis non superari. Significate ergo si quid harum rerum in melius per vos commutari possit, et cur indictum colloquium pro pace inter reges neglectum sit, et si saltem futura quies inter eos constat. Interea si quidquam benevolentia promeruimus, multum petimus, multumque oramus, ne militi

nostro We. pro Ber. praejudicium fiat. Est quippe eis commune praedium in lite cum Ecclesia, vultque B. sibi cedi in partem ex novi operis capella, quod non possit jure haberi nisi ex aequo facta divisione. Bene valete, ac nostrum codicem, si placet, per fidum nuntium resignate.

EPISTOLA CXXXIII. Z. R. B. I.

Anxie quidem jamdudum vestra praesentia frustramur, multa vestris consiliis disponenda reservamus. Nostis quam paucorum fidei reipub. negotia sunt committenda. Itaque optamus, monemus, oramus omni affectu charitatis adfore vos Remis X Kal. Octob. cum pro summis rationibus, quas vobis tantum credere fas est, tum etiam pro habenda ordinatione

O. Silvanectensis episcopi designati.

EPISTOLA CXXXIV. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.

Bene quidem intellexistis de numero D. quomodo se ipsum metiatur. Semel namque unus, unus est, sed non idcirco omnis numerus seipsum metitur, ut scripsisti, qui sibi aequus est. Nam cum semel IV sint IV, non ideo IV metiuntur IV, sed potius duo: bis enim bini IV sunt. Porro I littera quam sub figura X adnotatam reperisti, X significat unitates, quae in sex et IV distributae sequialteram efficiunt proportionem. Idem quoque in VI et duobus perspici licet, ubi unitas est differentia. Sphaeram tibi nullam misimus, nec ad praesens ullam habemus, nec est res