Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

timus quod

placuerit, et si dignaris praestare quod placere possit.

EPISTOLA CXLIII.

Si eam, quam in maximis rebus benevolentiam sine affectu contulistis, nunc in minimis causis praestatis, non parvam laudem nec minimum fructum sperare debetis. Laborastis quippe ut liberaremur ab hoste, sed contempti estis modo, quia liberavit nos Dominus de ore leonis. Solitam operam impendite, ut imperio senioris ac dominae vestrae ille violentus praedo saltem supellectilem nostram reddere cogatur. Non aurum quaerimus, nec massas argenti, sed quibus carere dedecus est. Dicimus autem aulaea, tapetia, et iis similia, simulque petimus nostram fidem non ex ejus fide perpendi qui nihil unquam

spopondit quod ratum fore decreverit.

EPISTOLA CXLIV.

Sicut epistola regii nominis, quam vobis misimus, continet, monemus, rogamus, obsecramus, ut exsequi curetis, cum pro vestra benevolentia circa nos, tum propter pacem Ecclesiae Domini pace principum proventuram, nisi forte desiderabili praesentia vestra frustramur, apud fidos infidi ac suspecti habemur.

EPISTOLA CXLV. PARISIENSI EPISCOPO GERBERTUS.

Etsi omnis Ecclesia catholica una atque eadem est, singulis tamen sacerdotibus modus quidam praescriptus est, quo se extendere, ubi terminos debeant collocare. Itaque in causa Rotberti abbatis, ob eam

quam servamus ac semper vobis servare volumus fidem, haec tria consultando proponimus. Primum, non esse nostri juris falcem in aliena messe ponere: in quo multiplices rependimus grates etiam indebito dignari nos honore. Secundum, sancti Dionysii coenobium ejus esse reverentiae ac dignitatis, ut nullius ibi magistratus debeat deponi aut imponi sine comprovincialium, quorum interest, consensu ac favore solemni. Tertium proponimus, si rem in dilatione ponitis, vestrae mansuetudini suggerendum, quidquid honestius et utilius cum religiosissimis et amplissimis viris inveniemus.

EPISTOLA CXLVI.

Decimo Kal. Januar. a rege acceptam epistolam fraternitati vestrae direximus per R. aequivocum patri,

in qua vester ac fratris mei adventus in urbe Remorum expetebatur, V Kal. Januar. regiis legatis obviam occursuri, qui ex condicto quidem venerunt, sed vos non invenerunt. Porro exemplar prioris epistolae nostrae nunc mittimus, postulantes datum iri subitum responsum voluntatis propriae simul et actionis.

EPISTOLA CXLVII. EMMA QUONDAM REGINA FRANCORUM.

Acerba sunt haec tempora, sacerdos Domini, quibus sanctissima fides usquequaque rarescit. Sed mementote illius quam semper promisistis, quamque a vobis conservandam credere malim. Moveat vos mea captivitas, praedonum manus. Apud scientem loquor,

ego illa Emma quondam Francorum regina, quae tot millibus imperavi, nunc nec vernaculos comites habeo, quibus saltim stipata conventus adeam tanti ducis Henrici, nec desiderabili praesentia vestra frui licet causa captandae salutis atque consilii. Adsitis ergo nostrae causae differendae, non determinandae usque ad mutua verba. De castro Q. G. R. dicimus, nec patiamini fratrem vestrum dici proditorem, quem hactenus probavimus in fide non ficta permanentem. Interea, quoniam rerum nostrarum, ut scitis, procurator nec rediit, nec quid ei obvenerit audivimus, ne vacua manu redeatis. Diu exspectatam pecuniam in loculis vestris referte, mercedem ac gratiam ob merita beneficia relaturi cum ex hoc, tum ex aliis saepenumero collatis.

EPISTOLA CXLVIII. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.

GERBERTUS scholaris abbas REMIGIO monacho Trevirensi.

Praegravat affectus tuus, amantissime frater, opus Achilleidos, quod bene quidem incoepisti, sed defecisti dum exemplar defecit. Itaque et nos beneficii non immemores, difficillimi operis incoepimus sphaeram, quae et torno jam sit expolita, et artificiose equino corio obvoluta. Sed si nimia cura fatigaris habendi simplici fuco interstinctam, circa Martias Kal. eam exspecta, nisi forte cum horizonte ac diversorum colorum pulchritudine insignitam praestoleris, annuum perhorrescas laborem. Caeterum de dato et accepto inter nostros clientes sic jure constitit,

ut nihil redderet qui nihil deberet.

EPISTOLA CXLIX.

Satis quidem moleste absentiam vestram ferimus, sed majori cura premimur ob ignorantiam earum rerum quae circa vos geruntur. Nam cujus affectuum sumus participes, ejus certe progressus et exitus viarum ignorare minime debemus. Festinate ergo et litteris planum facere quid communium negotiorum ac privatorum postmodum egeritis, agatis, mox agere disponatis, simulque significate quid nos facere velitis. In electione episcopi II Iduum Februar. habenda, qua die et potius pridie vestra praestolabimur responsa, et quid Ansel apud comites egerit, et cur ejus nuntium adhuc minime viderimus, et utrum regem ac comites prius convenire debeamus,

et si iter ad injunctum colloquium Calae differre debeamus, et si eo venietis, et cujus favore haec et his similia, plenissimam fidem ad vos habentibus plena fide deponite.

EPISTOLA CL.

Gratuitae benevolentiae vestrae nullis respondemus meritis. Quid enim contulimus aliquando dignum legatione Roderici? Hoc solum superest ut intelligamus quomodo dictum sit, ne cujuspiam regis vel episcopi commoda vestris ac senioris vestri commodis anteferamus. Non satis quippe patet utrum, relictis omnibus quae possidemus, jubeatis sequi vos ac vestra: an quodam genere loquendi spe consolatoria tantum nos relevare velitis ab impetu saevientis