Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ortunae. Rex Hugo ac vicini episcopi, et qui sedem Remorum ambiunt, plurima offerunt. Sed nulla a nobis adhuc recepta sunt, nec sine vestro consultu quidquam agere molimur. Ea gratia regem adire distulimus, ne forte ab eo rapti vestra imperia refugisse videremur, ob dulcissimum affectum chari patris mei Adalberonis omnibus mortalibus anteponenda, quae in vobis quodammodo intueri desiderabile est. Caetera, quae in nobis mentis essent, et quae fieri circa vos vellemus, Roderico diligenter exsequenda commisimus.

EPISTOLA CLI

GERBERTUS SALUTEM SIBI SCRIBENTI SUB NOMINE REVERENDI

PATRIS ADALBERONIS VERDUNENSIS EPISCOPI.

Si de meo statu quaeris, bona sententia quicunque

familiaritatem praetendis, liceat respondere, tua pace me positum in adversis, virum fortem sequi, non consequi. Caeterum reipub. causas non significo, quoniam quid scribam nescio. Specialia tamen fratris morbo calculi laborantis plenius exsequerer, si inventa a prioribus intueri liceret. Nunc particula antidoti philoanthropos ac ejus scriptura contentus, tuo vitio imputa si quod paratum est ad salutem, non servando diaetam, verteris in perniciem. Nec me auctore quae medicorum sunt tractare velis, praesertim cum scientiam eorum tantum affectaverim, officium semper fugerim.

EPISTOLA CLII. AD REMIGIUM.


REMIGIO fratri GERBERTUS.

Id momentum ac ea vis erat domini mei et patris mei Adalberonis in causis pendentibus ex aeterno, ut eo in rerum principia resoluto in primordiale chaos putaretur mundus relabi. In tanta igitur perturbatione, et, ut ita dicam, confusione, mortalium officiorum immemor, quid optares, quid peteres, incautius perspexisti. Num in ejus modi discrimine, republica derelicta, demigrandum fuit ad philosophorum commenta, interdum non necessaria? Taceo de me, cui nullae mortes intendebantur: et quod pater Adalbero me successorem sibi designaverat, cum totius cleri, et omnium episcoporum, ac quorumdam militum favore, et quod omnium rerum, quae displicerent, me auctorem fuisse contenderent.

Nam amici, qui familiaritate beati patris Adalberonis mecum usi fuerunt, mecumque laborabant, ob tornatile lignum deserendi erant. Patere ergo patienter moras necessitate impositas, ac meliora tempora exspecta, quibus valeant resuscitari studia jampridem in nobis emortua.

EPISTOLA CLIII. OTTONIS IMPERATORIS AD GERBERTUM.

G. Philosophorum peritissimo, atque tribus philosophiae partibus laureato, OTTO quod sibi .

Amantissimae vestrae dilectionis omnibus venerandam nobis adjungi volumus excellentiam, et tanti patroni sempiternam nobiscum stabilitatem adoptamus,

quia vestrae doctrinae disciplinata proceritas nostrae simplicitati semper fuit haud fastidiens auctoritas. Attamen ut, omni ambage dimota, ad vos nudae veritatis fruamur loquela, judicavimus, et firmum disposuimus, ut vobis manifestet hoc nostrae voluntatis epistola, quod in hac re summa nostrae adoptionis et singularitas est petitionis, quatenus nobis indoctis et male disciplinatis, vestra solers providentia in scriptis, nec non et dictis, non praeter solitum adhibeat studium correctionis, et in republ. consilium summae fidelitatis [al., felicitatis]. Hujus ergo nostrae voluntatis in non neganda insinuatione, volumus vos Saxonicam rusticitatem abhorrere, sed Graeciscam nostram subtilitatem ad id studii magis vos provocare: quoniam si est qui

suscitet illam, apud nos invenietur Graecorum industriae aliqua scintilla. Cujus rei gratia, huic nostro igniculo vestrae scientiae flamma abundanter apposita, humili prece deposcimus, ut Graecorum vivax ingenium Deo adjutore suscitetis, et nos arithmeticae librum edoceatis, ut pleniter ejus instructi documentis aliquid priorum intelligamus subtilitatis. Quid autem de hac re vobis agendum placeat, quidve displiceat, vestra paternitas litteris nobis nuntiare non differat. Valete. Versus nunquam composui, nec in studio habui; dum in usu habuero, et in eis viguero [al., floruero], quot habet viros Gallia, tot vobis mittam carmina.

EPISTOLA CLIV. GERBERTUS OTTONI CAESARI.


Domino et glorioso OTTONI Caesari semper Augusto GERBERTUS, gratia Dei Remorum episcopus, quidquid tanto imperatore dignum.

Supereminenti benevolentiae vestrae, qua in sempiternum digni vestro judicamur obsequio, fortasse votis, sed respondere non valemus meritis. Si quo enim tenui scientiae igniculo accendimur, totum hoc gloria vestra peperit, patris virtus aluit, avi magnificentia comparavit. Quid ergo? Thesauris vestris non inferimus proprios, sed resignamus acceptos, quos partim assecutos, partim vos quamproxime assecuturos indicio est, honesta et utilitas ac vestris majestate digna petitio. Nisi enim firmum teneretis ac fixum, vim numerorum vel in se omnium rerum continere primordia, vel ex sese profundere, non

eorum plenam perfectamque notitiam tanto festinaretis studio: et nisi moralis philosophiae gravitatem amplecteremini, non ita verbis vestris custos omnium virtutum impressa esset humilitas. Non tamen animi sibi bene conscii tacita est subtilitas, cum ejus, ut ita dicam, oratoriam facultatem et a se et a Graecorum fonte profluentem oratorie docuistis. Ubi nescio quid divinum exprimitur, cum homo genere Graecus, imperio Romanus, quasi haereditario jure thesauros sibi Graecae ac Romanae repetit sapientiae. Paremus ergo, Caesar, imperialibus edictis, tum in hoc, tum in omnibus quaecunque divina majestas vestra decreverit. Non enim deesse possumus obsequio,