Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

valetis,

subveniatis. Quae quoniam regni Francorum caput est, si deperierit, ut membra sequantur necesse est. At quomodo non deperit, quae sub nomine duorum quasi inter malleum et incudem, disposita, dum eorum neutrum rectorem approbat, velut inter undas maris sine remige fluctuat? Quid porro fieri putatis, si tertius sine judicio Ecclesiae ad numerum accesserit? Neque vero haec loquor, tanquam augur aut divinus. Memini etiam meos conspirasse non solum milites, sed et clericos, ut nemo mecum comederet, nemo sacris interesset. Taceo de vilitate et contemptu, nihil dico de gravissimis injuriis saepe mihi a pluribus illatis. Ad haec ut redeam provocatis, et ut graviora patiar, minas superaddit epistola. Quid est? o divina majestas! adeone me infatuatum, vel a te abalienatum putant, ut vel

gladios imminentes non videam, vel Ecclesiam tuam schismate confundam? Ego vero improborum versutias acute conspicio, et contra omnia schismata unitatem Ecclesiae, si sic decretum est, morte mea defendo. Peto ergo, o domina mea semper Augusta, item a fratribus meis coepiscopis, qui pro causa traditoris Arnulphi, sive juste sive injuste sub anathemate positi sunt, ut me judicium Ecclesiae exspectantem patienter ferant. Neque enim Ecclesiam, quam episcoporum judicio regendam accepi, sine

episcoporum judicio relinquere volo. Nec rursus contra episcoporum judicium, ubi major auctoritas adsit, eam quasi per vim retinere dispono. Quae judicia dum exspecto, exsilium, quod a multis felix putatur, non sine multo dolore tolero.

EPISTOLA CLX.

Occurrit mihi senioris mei regis Rotberti clara facies, laetus aspectus, visitata colloquia, sermones vestri sapientia et gravitate pleni, tum principum et episcoporum grata affabilitas, quae mihi dum eripitur, ipsa quodammodo vita onerosa est. Sola mihi solatio est clari Caesaris Othonis pietas, benivolentia, liberalitas, qui tanto amore vos vestraque diligit, ut dies noctesque mecum sermonem conferat, ubi et quando vos familiariter videre possit: coaevum sibi et studiis consimilem seniorem meum

regem Rotbertum alloqui et complexari. Si ergo Romanum iter, quod causa plurimum synodi me detinet, hoc tempore dilatum fuerit, circa Novembr. Kal. me exspectabitis, et harum rerum interpretem fidissimum, et per omnia vobis obedientem.

EPISTOLA CLXI. AD CONSTANTINUM SCHOLASTICUM.

Vis amicitiae pene impossibilia redigit ad possibilia, etc. Exstat supra, libello De numerorum divisione praefixa.



EPISTOLAE ALIAE GERBERTI

Curante Andrea Duchesnio primum ex ms. exemplari Jacobi Sirmondi Societatis Jesu in lucem editae.


(Hist. Franc. Script. tom. II, pag. 828.)

EPISTOLA CLXII.

ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO

EDITA.

Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis.

Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis,

cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans

mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem

et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo.

EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI.

Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici