Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem.

EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM.

Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae

delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus.

EPISTOLA CLXV.

Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua

me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor.

EPISTOLA CLXVI.

Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum

beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia.

EPISTOLA CLXVII.

Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere

possit.

EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM.

Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum

ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis.

EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.

Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus.

Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii.

EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO.

Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius.

Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum st