Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et quiere,

Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi.

EPISTOLA CLXXXIII.

EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT

REVERENTISSIMO PATRI R.

Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum

ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus.

EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM.

Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad

potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis.

EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO.

Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit,

quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas

proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis.

EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI.

Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, Vox populi vox Dei, et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: Crucifige, crucifige. Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et

desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem

se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu.