Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI.

Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus

habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae

gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo.

EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI.

Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium.

Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti

omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut

dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant.

EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI.

Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia.

Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo

duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est.

Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat.

EPISTOLA CXC.

Domino et reverentissimo patri ill. G. filius.

Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid

enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus,