Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete.

EPISTOLA CXCI.

OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE

ROMANO GERBERTUS.

Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS.

Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta

cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico,

seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire!

EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII.

Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis.

EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO.

Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc

tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis

nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus

sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una.

EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI.

Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur