Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

paries cum

proximus ardet. Et divinus sermo: A sanctuario meo incipite, id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque

ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum.

EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO.

Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae

civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In

qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: Vae illi per quem scandalum venit! Cum enim Paulus apostolus dicat: Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam. Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo

et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus.

EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS.

Pro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio

quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate

maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius.

EPISTOLA CXCVII.

Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito,

alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest,