Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/136

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino.

EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI.

Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis

signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens.

EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM.

Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi

afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis.

EPISTOLA CC.

Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram

pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam

in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur

legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis.

EPISTOLA CCI.

GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM,

PERVASORIBUS EJUSDEM.

Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis,

Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites

recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri.

EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM.

Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum