Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem.

EPISTOLA CCIII.

Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N.

Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini.

EPISTOLA CCIV.

Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem

rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis.

EPISTOLA CCV.

Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus

interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia.

EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI.

Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas,

pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse.

EPISTOLA CCVII.


Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus,

ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio.

EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI.

Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri

non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio.

EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI.

Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et a