Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uxilium, quantum

nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet.

EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS.

Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat,

tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo

juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam.

EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM.


Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini.

Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis.

EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO.

Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum

divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam.

EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO.

Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta

habemus.

EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO.

Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum

scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale.

EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM.

(Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis.)

EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.

(Vide ibid.)



<H4