Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA II.

AD SEGWINUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. (Anno 993.)

De interdicto contra Patres concilii Basolensis lato

Oportuerat quidem prudentiam vestram callidorum hominum versutias evitasse, et vocem Domini audire dicentis: «Si dixerint vobis: Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite sectari (Matth. XXIV).» Romae dicitur esse qui ea quae damnatis justificet, et quae justa putatis damnet: et nos dicimus quod Dei tantum est, et non hominis, ea quae videntur iusta damnare, et quae mala putantur, justificare. «Deus, inquit Apostolus, est qui justificat, quis est qui condemnet?» (Rom. VIII.) Consequitur ergo si Deus condemnat, ut non sit qui justificet. Deus dicit:

«Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII),» et reliqua «usque ut ethnicus et publicanus.» Quomodo ergo aemuli dicunt quod in Arnulfi dejectione, Romani episcopi judicium exspectandum fuit? Poteruntne docere Romani episcopi judicium Dei judicio majus esse? Sed primus Romanorum episcopus, imo ipsorum apostolorum princeps, clamat: «Oportet magis obedire Deo quam hominibus (Act. V).» Clamat et ipse orbis terrarum magister Paulus: «Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, etiam angelus de coelo, anathema sit (Galat. I).» Num quia Marcellinus papa Jovi thura incendit, ideo cunctis episcopis thurificandum fuit? Constanter dico

quod si Romanus episcopus in fratrem peccaverit, saepiusque admonitus Ecclesiam non audierit, hic, inquam, Romanus episcopus praecepto Dei est habendus sicut ethnicus et publicanus. Quanto enim gradus altior, tanto ruina gravior est. Quod si propterea sua communione nos indignos ducit, quia contra Evangelium sentiendi nullus nostrum consentit, non ideo a communione Christi nos separare poterit: cum etiam presbyter, nisi confessus aut convictus, ab officio removeri non debeat, praesertim cum Apostolus dicat: «Quis nos separabit a charitate Christi?» Et iterum: «Certus sum enim quod neque mors, neque vita, etc. (Rom. VIII).» Et quaenam major separatio, quam a Filii Dei corpore et sanguine, qui quotidie pro nostra immolatur salute,

quemlibet fidelium removere? Quod si hic, qui vitam

appellandus est. Neque vero Gregorii sententia, III ademit corporalem, vel sibi vel alteri homicida est: hic qui sibi, vel alteri vitam sempiternam, quo nomine populum relata, in episcopos referri potest: «Sive, inquit, juste sive injuste obliget pastor, sententia pastoris gregi timenda est.» Non enim episcopi grex dicitur; sed populus. Quantum namque vita pastoris distat a grege, tantum vita pastoris distare debet a plebe. Non igitur a sacra communione, quasi criminosi confessi, vel convicti, suspendi debuistis  : neque vero veluti rebellis ac refuga, quia sacrosancta concilia nunquam devitastis: maxime cum actus et conscientia sit pura, nec legalis sententia damnationis in vos adhuc sic lata, nec legibus inferri possit. Legalis ideo illata non est, quia Gregorius

dicit: «Sententia sine scripto prolata, nec nomen sententiae habere meretur.» Legibus inferri non potest, quia magnus Leo papa dicit: «Non tenetur Petri privilegium, ubicunque non ex aequitate fertur judicium.» Non est ergo danda occasio nostris aemulis, ut sacerdotium, quod ubique unum est, sicut Ecclesia catholica una est, ita uni subjici videtur, ut et pecunia, gratia, metu vel ignorantia corrupto nemo sacerdos esse possit, nisi quem sibi hae virtutes commendarint. Sit lex communis Ecclesiae catholicae evangelium, Apostoli, Prophetae, canones spiritu Dei constituti, et totius mundi reverentia consecrati, decreta sedis apostolicae ab his non discordantia, et qui per contemptum ab his deviaverit, per haec judicetur, per haec abjiciatur. Porro haec servanti,

et pro viribus exsequenti, sit pax continua et continuo sempiterna. Vos bene valere optamus. XXCCV. Iterum valete, et a sacrosanctis et mysticis suspendere vos nolite. Qui enim accusatus ante judicem tacet, confitetur; et qui judice judicante poenae se addicit, confitetur. Confessio autem fit aut salutis aut perditionis causa: salutis, cum quis confitetur de se vera; perditionis, cum falsa de se confingit, vel in se patitur confingi. Tacere ergo ante judicem confiteri est: confiteri porro falsa et mortalia crimina, homicidae est: quia omnis qui sibi mortis causa fuerit, major homicida est. Et Dominus dicit: «Ex ore tuo te judico.» Repellenda igitur falsa accusatio, et contemnenda illegalis judicatio: ne, dum volumus videri innocentes coram Ecclesia, efficiamur nocentes.