Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/141

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
269
270
SECTIO II.—EPISTOLÆ ET DIPLOMATA PONTIFICA.

JURAMENTUM

Praestitum a Petroabbate Classensi Sancti Apollinaris GERBERTO archiepiscopo Ravennati.

(Anno 998, 30 Novembris.)

(Annal. Camaldul., tom. I, pag. 147, ex authentico archivi Classensis.)


Exemplum instrumenti, cujus tenor talis est:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, anno, Deo propitio, pontificatus domni Gregorii quinti et universalis papae in apostolica sacratissima beati Petri apostoli sede tertio, atque imperante domno Ottone tertio juniore anno tertio, die tricesimo mensis Novembris, indictione decima, Ravennae.

Pastoralis ac pontificis domni et sanctissimi et beatissimi Gerberti archiepiscopi sanctae Ravennatis Ecclesiae, et investitor meo providentia atque respectio, qui licet mihi indigno famulo tuo, nullis suffragantibus meritis, suae laudis suaeque pietatis clementia, sicut et omnibus subjectis suis, mihi largiflua suae misericordiae viscera clementer impendere, respirante illi divina virtute, dignatus est super me affluentem suae pietatis misericordiae exhibere, et me licet indignum et immerito et in coenobio sancti Apollinaris Christi martyris ad conservandam sancti Benedicti regulam, et ad custodiendam secundum meam intelligentiam et possibilitatem gratia operante divina constituere me abbatem dignatus est. Idcirco ego presbyter et monachus, et electus a congregatione monasterii Sancti Apollinaris, quod vocatur ad Classem, promitto per hoc sanctum altare et sanctas ibidem conditas reliquias, et haec sancta Dei quatuor Evangelia, quia ab hac hora inantea fidelis sum et ero omnibus diebus vitae meae sanctae dominae meae Ravennati Ecclesiae, et tibi domno meo Gerberto archiepiscopo Ecclesiae sanctae Ravennatis per rectam fidem tuisque successoribus in perpetuum, et omnem jussionem, voluntatem, seu consuetudinem sanctae Ravennatis Ecclesiae polliceor secundum meum posse completurum esse, et cum inimicis vestris nunquam ad damnitatem sanctae Ravennatis Ecclesiae et vestram infidelitatem me sociabo, sed totis viribus meis contra illos stabo pro vestra fidelitate, et quidquid ab illis scire potuero, aut per me, aut per meum missum nuntiare vobis, aut vestris fidelibus, studebo cito ut potuero; et bene polliceor ut nunquam diebus vitae meae aut ad papam, aut ad majorem vel coaequalem patriarcham, aut ad imperatorem, aut regem vel aliquam personam majorem, vel minorem vadam, aut missum mittam contra sanctam vestram dominam meam Ravennatem Ecclesiam, aut contra vestram vestrorumque voluntatem agens per nullum ingenium sine vestra vel vestrorum successorum licentia. In festivitatibus quoque sanctorum martyrum Apollinaris et Vitalis omni anno ad synodum secundum antiquam consuetudinem occurrere promitto, excepta causa infirmitatis et itineris. Et de rebus monasterii Sancti Apollinaris, in quo me ordinare disponitis, ad nullam minorationem ab hac hora in antea aliquam scripturam aut chartam facere praesumam, nisi tantum per libellos aut emphyteusim bona renovanda, sicut per nostros antecessores firmiter sunt, seu prout melius posuero. Res ejusdem monasterii et possessiones omnes ad meliorationem renovabo, et ea loca quae ad pensionem data sunt completa haereditate contrahentium in salario jure, prout valuero, administrandas fruges recolligere totis viribus repromitto, quod ut vere ab omnibus credatur, et in futuro tempore a me observetur, manu propria scripsi.

Ego Petrus monachus, et presbyter et abbas monasterii Sancti Appollinaris in Classe, in hac promissione manu propria scripsi.

Et ego Artusinus notarius exemplavi.

SECTIO SECUNDA.

{[center|EPISTOLAE ET DECRETA PONTIFICIA}}

[GENUINA.]

I.

Sylvester II monasterium S. Lamberti Seonense, petentibus fundatore Aribone comite et Ottone III imperatore, confirmat juribusque ornat, ea lege ut singulis annis denarii XII sedi Romanae solvantur a monachis.

(Anno 999.)
[Monumenta Boica, Monachii 1763, 4o, tom. II, pag. 123.]

Silvester episcopus, servus servorum Dei.

Si loca vel monasteria religiosis personis ac Deo devotis constructa nostra pontificali auctoritate corroborare et sublimare conamur, hoc procul dubie ad utriusque beatitudinis praemium nobis profuturum fore credimus. Quapropter noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium tam praesentium quam futurorum industria, qualiter Aribo comes, pro animae suae remedio suorumque parentum, in quodam suae proprietatis loco olim Burgili vocato, sed