Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

modo ab incolis Seuva Cella sancti Landperti martyris dicto, monasterium in honorem ejusdem sancti martyris Landperti amplifico benignitatis conamine construxit, ad augmentandum suae salutis praemium et ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum libertatis arbitrio corroboratum fieri postulavit. Igitur ex hac re gloriosissimi imperatoris Augusti Ottonis tertii piis interventionibus nostra apostolica auctoritas persuasa, praefato sancti martyris Landperti monasterio per hujus privilegii seriem liberum habere concessit arbitrium, ac ut monachis Deo inibi servientibus liceat secundum regulare beati Benedicti abbatis decretum eligere sibi abbatem. Insuper etiam placuit auctoritati nostrae concedere, ut praelibatus conservator monasterii advocatione

utatur quandiu superstes est; sed post ipsius decessum potenter eligat sibi abbas cum fratribus advocatum quemcunque utiliorem comprobaverint; et ut absque omnijuga contradictione cujuscunque personae cuncta loca urbana vel rustica, diversa praedia, culta vel inculta, cum omnibus eorum appendiciis quae ab aliquibus Christianis concessa sunt vel concedentur, cum omni securitate quietus possideat, atque disponat, et post eum universi successores sui abbates in perpetuum. Qua ratione ipsum saepe praelibatum monasterium per defensionem sanctae Romanae Ecclesiae liberalitate nostri privilegii confirmamus, ut neque nos, neque ulli nostrorum successorum pontificum, seu quilibet imperator aut rex, vendendi sive praestandi in beneficium vel tradendi

habeat potestatem; et nullus dux, archiepiscopus, episcopus, comes, sive aliqua persona audeat inquietare, vel molestare, sive de rebus suis aliquid sine voluntate abbatis sibi usurpare. Et pro respectu testimonioque concessae libertatis, sub honore XII apostolorum XII denarii ad limina apostolorum Petri et Pauli omni anno deferantur. Et si omni anno praesentari impossibile fuerit, infra spatium annorum XII persolvantur. Et pro vivo Romano pontifice ad missam amodo omni die una collecta fiat. Similiter et pro defunctis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum

diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris Jesu Christi in aeternum ignem concremandum; simul et in voraginem tartaream demissus cum impiis deficiat. Admodum notum sit omnibus Christi fidelibus, quod si hoc praeceptum meum non potuerit ista stabilitate, quod absit, aeternaliter permanere; mox absque universorum contradictione rectorum ista abbatia sub praefatae ingenuitatis honore, redeat liberaliter in proprietatem proximo haeredi de praedicti comitis Aribonis genere. Ea lege ut nec ipse proprie utatur, sed fidelis sit conservator donec iterum clementer habeatur sicut aliae liberales abbatiae regali tuitione providendae. Qui vero custos et observator

hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii S. R. E.

Data XIV Kal. Maii, anno Dominicae incarnationis 999, indictione XII.

II.

Silvester II papa monasterii Fuldensis privilegia, petente Erkanbaldo abbate, confirmat. (Anno 999, 31 Decemb.)


[Dronke, Cod. diplom. Fuld., pag. 341.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ERKANBALDO venerabili abbati sacri monasterii Salvatoris nostri Jesu Christi cunctisque tuis successoribus abbatibus ejusdem coenobii in

perpetuum

Pontificii nostri cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum utilitatibus favere ac, secundum quod unaquaeque in proprio statu mansura sit, congruum eis impertire suffragium. Quocirca, dilectissime fili, omnia quae a praedecessoribus nostris jure ac rationabiliter tui postulavere praecessores, tibi tuisque successoribus perpetuo confirmamus. Monasterium ergo Fuldense, quod sanctissimus Christi martyr Bonifacius primitus construxit, et regum ac principum donariis propriisque facultatibus magnifice ditavit, cum omnibus cellis, ecclesiis, curtibus, cunctisque ad se pertinentibus tibi nostri privilegii praeceptione concedimus et confirmamus, ut nullus inde futurus abbas consecrationem unquam praesumat

accipere nisi ab hac sede apostolica. Inter omnia Germaniae coenobia primum ordinem sedendi sive judicandi et concilium habendi tibi tuisque successoribus attribuimus. Nulli episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum temere, nisi a vobis accepta licentia, super altare vestri patrocinii missarum solemnia celebrare liceat. Nullius persona principis neque totum neque partem de rebus monasterii alicui mortalium subdere vel sub beneficii nomine dare praesumat, sed soli Romanae sedi specialiter Fuldensis ecclesia semper libera securaque deserviat. Si, quod absit, aliquis abbas de vestro monasterio aliquo crimine infamis fuerit, constituimus ac praecipimus ut pulsationis judicium non sentiat, donec a nostra apostolica sede audiatur et examinetur.

Liceat etiam tibi, charissime fili, tuisque successoribus abbatibus ejusdem monasterii episcoporum more apostolicam sedem ad defensionem tui tuaeque Ecclesiae appellare ac contra omnes aemulos vestros Romanae majestatis scuto vos defensare. Decernimus hoc quoque deliberantes ut congruis temporibus nostrae sollicitudini intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur et concordia fratrum ecclesiastico studio custodiatur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae retorqueatur. Interdicimus, et hoc secundum decretum Zachariae antecessoris nostri, ne ulla femina idem monasterium ingrediatur. Sed et hoc summopere

prae