Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/143

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cipimus et commonemus ut nullus de reditibus et fundis vel decimis caeterisque fidelium oblationibus a sancto Bonifacio martyre multisque aliis principibus Deo ibidem oblatis aliquid praeter legitima ministerialium beneficia auferat vel cuiquam praestet, sed sicut beatus ille patronus vester constituit, omnia sint rata et ordinata, tam ea quae ad hospitale pauperum et portam hospitum quam quae ad necessitates fratrum pertinere videntur. Super haec omnia constituimus per hujus decreti paginam, quam auctoritate principis apostolorum confirmamus, ut si quis hanc privilegii nostri chartam temerare audeat, anathema sit et iram Dei omnipotentis incurrens a coetu sanctorum excommunicetur, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis

indulta perpetualiter inviolata permaneat.

Scriptum per manus Antonii notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae. Bene valete.

Datum II Kal. Januar. per manum Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus domni Silvestri junioris papae primo, imperante domno Ottone IIIo pacifico, imperii ejus anno IIIo, indictione XIII.

III.

Silvester II papa Arnulfo Remensi, «quibusdam excessibus pontificali honore privato, quia ejus abdicatio Romano assensu caruerit,» concedit ut, recepto baculo et annulo, archiepiscopali officio fungatur et omnibus insignibus solito more perfruatur.---Ecclesiae Remensis privilegia confirmat. (Anno 999.)


[Duchesne, Hist. Franc. script., II, 843.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ARNULFO sanctae Remensis Ecclesiae archiepiscopo.

Apostolici culminis est non solum peccantibus consulere, verum etiam lapsos erigere, et propriis privatos gradibus reparatae dignitatis insignibus informare; ut et Petro solvendi libera sit potestas, et Romanae gloriae ubique fulgeat dignitas. Quapropter tibi Arnulfo Remensi archiepiscopo quibusdam excessibus pontificali honore privato subvenire dignum duximus, ut quia tua abdicatio Romano assensu caruit, Romanae pietatis munere credaris posse reparari. Est enim Petro ea summa facultas, ad quam

nulla mortalium aequiparari valeat felicitas. Concedimus ergo per hujus privilegii nostri statuta, tibi baculo et annulo redditis, archiepiscopali officio fungi, et omnibus insignibus quaecunque ad sanctae metropolim Remensis ecclesiae pertinent, solito more perfrui. Pallio solemnitatibus statutis utaris, benedictionem regum Francorum et tibi subjectorum episcoporum obtineas, et omne magisterium quod tui antecessores habuisse visi sunt, nostra auctoritate apostolica geras. Praecipimus etiam ut nullus mortalium in synodo, aut in quacunque parte abdicationis tuae crimen tibi quoquo modo opponere praesumat,

vel hac occasione in improperii contra te verba exardescat; sed nostra te ubique auctoritas muniat, etiamsi conscientiae reatus accurrat. Confirmamus insuper tibi et concedimus archiepiscopatum Remensem in integrum, cum omnibus episcopatibus sibi subjectis, seu cum omnibus monasteriis, plebibus, titulis et capellis, atque cortibus, castellis, villis, casalibus, et cum omnibus rebus ad Ecclesiam Remensem pertinentibus, salvo et inviolabili testamento beati Remigii Francorum apostoli. Statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel aliae quaelibet magnae parvaeque personae hoc nostrum privilegium infringere liceat. Si quis vero, quod absit,

hoc Romanum decretum violare tentaverit, anathema sit.

IV.

Silvestri II papae epistola de electione Theotardi in episcopum Aniciensem. (Anno 999.)


[Mansi Concil., tom. XIX, col. 244.]

SILVESTER, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino filio THEOTARDO, sanctae Vallavensis Ecclesiae episcopo.

Quoties quaestiones ex adverso oriuntur, oportet ut synodali concilio finis quaeratur, et secundum synodalem definitionem, quod statutum fuerit impleatur. Quocirca, quia constat ex generali synodo habita

  Romae, Stephanum tuae Ecclesiae invasorem

a praedecessore nostro Gregorio V jure damnatum, et ab omni sacerdotali officio depositum, quod Guidone vivente episcopo avunculo et praedecessore suo sit electus, sine cleri et populi voluntate, et a quibusdam tantum episcopis in episcopum post ejus mortem sit ordinatus, et quia in ea synodo clericis in Vallavensi ecclesia Deo famulantibus, licentia alium eligendi episcopum prius concessa, decretum est ut eorum electus a Romano pontifice in episcopum ordinaretur, et cum te ab eisdem electum didicerimus, ideo eorum electioni favente auctoritate apostolica, te in episcopum ordinamus, atque pastorali sollicitudine te, frater charissime, hortamur ut solerti cura gregem tibi commissum custodias, temetipsum sic in bonis operibus disponas, etc., ut si quis episcopus

te vel tuum locum ausu temerario excommunicare praesumpserit aut anathematis vinculo irretire tentaverit, nostro fretus munimine ipsam excommunicationem parvipendas.

V. Silvester II PP. sacram coronam Stephano Hungarorum duci mittit, quem regio quoque nomine cohonestat; variisque concessis privilegiis, Strigoniensem ecclesiam regni metropolim instituit. (Anno 1000.)
[Cocquelines, Bullarum Rom. pont. ampl. Collect., I, 399.]

SILVESTER episcopus, servus servorum