Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
277
273
SECTIO II. — EPISTOLAE ET DIPLOMATA PONTIFICIA.

quae per hanc nostrae praeceptionis paginam concedimus sub nomine beneficii, et stipendia militaria sunt; hoc quippe genus pensionis dignum ducimus, et milites in pace obsequio, in bello armis pro honore et salute sanctae Romanae Ecclesiae decertent. Sed ne res ecclesiasticae in possessionem vel proprietatem alicujus transire possint, sub nomine pensionis ab hac praesenti quarta decima indictione constituimus, ut actionariis sanctae Romanae Ecclesiae tres auri solidi persolvantur, id est in mense Januario.»

VII.

Epistola Silvestri papae II ad Azelinum Laudunensem episcopum.---Ipsum de multis criminibus accusatum ad proximam synodum Romae evocat.

(Anno 1001)

[Apud Mansi Concil., tom. XIX, col. 241.]

Silvester episcopus, servus servorum Dei, Azelino [al., Ascelinio] Laudunensi.

Super salute et apostolica benedictione nihil est quod admirari possis, quoniam, sub pontificali nomine homo etiam moribus esse desiisti. Si fides mortalem Deo sociat, perfidia nihilominus rationabilem brutis animalibus aequat. Cum hoc totum te sapere constet, vehementer admiramur nativam te conditionem reliquisse, et nova et inaudita scelera inhumanius perpetrasse. Epistola regis Roberti et suorum pontificum, apostolicis et imperialibus oblata est manibus, quae te coram universo clero ac populo his publicis accusat criminibus. Ad synodum habitam Compendio cum a Remensi et Turonensi archiepiscopis caeterisque confratribus invitatus fueris, acceptis a quibusdam eorum et aliorum sacramentis pro vitae membrorum atque captionis securitate, tandem venisse diceris: synodalem severitatem cum tibimetipsi conscius merito perhorresceres, ad misericordiae preces, eadem epistola teste, venisti. Legibus te non posse objectis respondere manifestasti, dominum tuum regem offendisse te non negasti. Indulgentiam tantummodo postulans per universam synodum, regis gratiam innovatis perjuriis obtinuisti. Datis obsidibus, archidiacono scilicet tuo, et altero milite, turres Lauduni te redditurum promisisti. Magistrum tuum Remensem archiepiscopum pro accipiendis turribus sub Judae specie tecum ducens, capere voluisti: carcer quippe caeterorum, fraudis in eum conceptae detegit dolum. O Juda magistri proditionem innovans, et pontificalem gloriam nostris temporibus deturpans! Cum magistrum archiepiscopum tradere velis, domino regi non parceres, si posses. In carcere tenes traditos milites, et fefellisse non vereris regem. Exorationum epistolis quoties te monuimus, et ab his periculis eruere te desudavimus! Sed quoniam irruentibus peccatorum cumulis te coercere nequivimus, in hac proxima paschali hebdomada Romae te adesse praecipimus, et generaliter ibi habendae synodo repraesentare te monemus. Hujus ergo invitationis nostrae nulla occasione sis transgressor vel suspensor, quoniam, nisi adfueris, synodicae auctoritati in eodem concilio subjacebis, et de absentia nihil lucraberis. Viarum excusatio nulla te premat, quoniam in Lothariensi regno nullae te manent insidiae, Italia vero nullam praetendit formidinem. Nisi corporis molestia occupatus fueris, aliter excusatio nulla esse poterit. Sed testes mittendi sunt, qui et tuum languorem confirment, accusatoribus tuis respondeant, et legibus te expurgent.

VIII.

Silvester II papa S. Urgellensis ecclesiae bona et jura confirmat.

(Anno 1091.)

[Cocquelines, Bullarum suum. pont. ampliss. Collect,, 1 ,301.]

Sylvester episcopus servus servorum Dei, reverentissimo sanctae Urgellensis Ecclesiae episcopo tuisque successoribus in perpetuum.

Desiderium, quod religiosorum praepositorum ordinatione et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur, sine aliqua est Deo auctore dilatione sustentandum, et quoties in suae utilitatis commodis nostrorum assensus, et sanctae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis, ut praefatum episcopatum sanctae Urgellensis Ecclesiae apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ei pertinentia, quae juste et legaliter habere vel tenere videtur, perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, propterea tuis flexi precibus, per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus ut cuncta loca urbana vel rustica, id est, cortes, mansos, salas, castella, casales, vineas, terras diversaque praedia, culta vel inculta, cum decimis et primitiis suis, colonis vel colonabus suis, ancillis et aldionibus quae ab aliquibus fidelissimis Christianis eidem episcopio concessa sint, sive in comitatu Cerdaniensi pagus Libianensis, Bergitanensis, Palionensis, Ribacurcensis, Jestabiensis, Cardosensis, Anabiensis, Turbiensis, et locum sanctae Deodatae cum finibus suis; castrum quoque Sanaugia cum finibus suis, Calbiciano, Feners, Submonte, Letone, Clopedera, cum silvis et finibus earum. In pago Ausonensi Castellato et Turizella cum finibus suis. In Marfano ipsum alaudem, qui fuit de Guisado episcopo. In Gerundense villa Adeiz cum omni alode vel ipsa parochia; item in Urgello villam, quam dicunt Bascharam, cum finibus suis, et ipsam parochiam de Alasse, et ipsam villam de Boxedera, Nocolone, Sardina, Sallellas, cum fevo et alode comitale. In villa sancti Stephani fevo et alode comitale. In valle Andorra omnes alodes comitales, et ipsam de Montani cello vel le Cubilare cum finibus eorum. Castrum de Catorbite cum finibus suis, et villam de Salente cum finibus suis, et ipsum fevum de Archavelle etiam, et monasterium Sancti Petri in Schalas