Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cum omnibus suis pertinentiis. Et ipsam turrem, quae fuit de Marchuz, atque aliam turrem in fines Celsima, quae fuit de Bellone, sive tertiam partem telonei cum pertinentiis mercati, vel omnia quae per aliqua munimina ad eumdem pium locum pertinere videntur, et quod amodo, et in antea, tu tuique successores legaliter ac quisituri fueritis, cum magna securitate pacifice et quiete habere vel tenere, et possidere debeatis in perpetuum, ita ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque ulla magna parvaque persona aliquam vim aut invasionem in eodem episcopio neque in suis pertinentiis unquam facere praesumat. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis

seriem venire tentaverit, sciat te domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque et in voragine tartarea demersum cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, indictione quarta decima.

IX.

Epistola Silvestri II papae ad Robertum Vizeliacensem abbatem.---Privilegia Vizeliacensia confirmat. (Anno 1001.)


[MANSI, Concil., tom. XIX, col. 243.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROBERTO, religioso abbati sancti Vizeliacensis coenobii, omnique congregationi ejusdem monasterii, in perpetuum.

Quoties illa a nobis tribui sperantur quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertire suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolicae monasterio Vizeliaco, cui praeesse dignosceris, quod constat olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro, nec non et Bertha uxore ejus, in honore Domini et

Salvatoris nostri Jesu Christi, et veneratione beatissimae Mariae genitricis ejusdem Domini nostri, constructum in regno Burgundiae in parochia Augustodunensi, in pago Avalensi; quodque a praefatis fundatoribus B. Petro apostolorum principi liberali devotione et testamenti pagina collatum est, facere deberemus, veluti a praedecessoribus nostris piae memoriae Nicolao papa, atque Joanne, jamdudum factum fuisse: inclinati precibus tuis libenter fieri decrevimus. Per quod apostolicae auctoritatis privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli imperatorum, nulli unquam regum, nulli antistitum, nulli quacunque praedito dignitate, nulli cuiquam alii, de omnibus rebus mobilibus vel immobilibus

quae eidem monasterio a jam dictis fundatoribus, vel ab aliis quibuscunque personis collatae et concessae vel in futurum a quolibet de proprio fuerint jure donatae, sub cujuslibet causae occasionisve specie liceat minuere vel auferre, neque suis usibus applicare: sed cuncta quae ibi oblata sunt vel offerri contigerit a praesenti XIV indictionis tempore illibata et sine inquietudine, in sustentatione jam dicti monasterii, et usibus abbatum, et monachorum sub regula Patris Benedicti ibi Deo militantium, volumus atque praecipimus possideri; ea videlicet conditione ut nullus successorum nostrorum pontificum in hac sancta sede, cui Deo auctore servimus, unquam vel usquam quiddam de eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, aut sub censu quolibet concedere

per futura tempora patiatur, sed censum tantummodo in testamento traditionis a fundatoribus, qui ex eodem monasterio hanc sanctam sedem Romanam haeredem fecerunt, etiam delegatum, unam videlicet libram argenti annis singulis successores nostri accipientes, piae paternitatis suffragium eidem monasterio, et tibi successoribusque tuis ac monachis sub jam dicti Patris regula ibidem degentibus, sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant. Item constituimus ut, obeunte abbate dicti monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem consensus monachorum secundum timorem Dei et institutionem regulae B. Benedicti elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex providerit ordinandum

Unde constituimus, et apostolica auctoritate censemus, atque per hoc nostrum apostolicum privilegium confirmamus, ut nullus rex aut pontifex, vel abbas aut comes, vel qualiscunque magna parvaque persona, avaritiae cupiditate corruptus, aut diabolica suggestione deceptus, audeat vel praesumat contra tuum honorem, o venerabilis Roberte abbas, qualicunque modo insurgere, vel in tuo loco aut de tuo honore molestias tibi inferre, vel de omnibus rebus monasterii quae tibi tuisque decessoribus a nobis nostrisque antecessoribus per paginam privilegii concessa atque firmata sunt, aliquas invasiones vel rapinas sive violentias inferre; si non vult, auctoritate Dei, et S. Petri, et nostra apostolica excommunicatione a corpore et sanguine Domini nostri

Jesu Christi, et ab ingressu ecclesiae noverit se esse disjunctum. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nulli unquam liceat de regibus, nulli de episcopis vel sacerdotibus, vel de quibuscunque fidelibus, per se suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, aut clericorum, vel presbyterorum, aut de largitione chrismatis, vel de consecratione basilicae, vel de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere, neque eumdem abbatem pro ordinatione sua aliquid dare; neque episcopus civitatis ipsius parochiae, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in