Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

eamdem praedictam ecclesiam . . . . . sub nostra protectione, etc., jubemus ut nullus rex, marchio, dux, comes, vicecomes aut alius majorum, parvaque persona, illam ecclesiam aliquo modo inquietare vel molestare audeat, etc.

XV.

Silvester II monasterium S. Trinitatis et S. Petri Burguliense, ab Emma comitissa Pictaviensi conditum, privilegiis ornat. (Anno 1003.)


[Gall. Christ., tom. IV, edit. 1.)

SILVESTER, papa, EMMAE comitissae Pictaviensium. Innotuisti auribus nostris quod, Deo donante et venerabili Gauberto abbate cogente et hortante, in loco qui vocatur Burgulius in honore sanctae et individuae Trinitatis et S. Petri apostolorum principis monasterium fundaveris, terris locupletaveris, rebus ditaveris, tuis precibus inclinati libenter assensum impendimus. Statuimus ergo, annuente Raynaldo Andegavensi episcopo, ut nullius civitatis pontifex concilium in eodem monasterio absque consensu et voluntate abbatis et monachorum ejusdem loci celebrare praesumat. Electionem vero abbatis, monachis ipsius loci licet agere, non ex alienis, sed ex propriis, cujus vita et mores secundum Deum sint. Quo electo, duci Aquitanorum filiisque ejus eum repraesentent, et ipse ei donum praebeat sine ulla contradictione aut aliqua contrarietate. Si quis vero abbas cupiditate aliqua accensus, aut potentia saeculi munitus, cum vi intrare in hanc abbatiam voluerit et hanc supradictam scriptionem praeterire ausus fuerit, in horrendo judicio Dei incidat. Ecclesiae autem ipsius monasterii in quibuscunque territoriis sitae maneant, absque alicujus episcopi, seu archidiaconi, nec non et alterius personae inquietudine, excepto synodali, vel quae vulgo circada, vel parada, dicuntur, etc. Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, indict. I. Bene valete, Sylvester, qui et Gerbertus papa.

DUBIA.

XVI.

Litterae Silvestri II papae ad Ottonem III imperatorem, quibus significat se episcopo Ticinensi commendasse monasterium monialium Ticinensium, quod Senatoris apellatur, ipsumque rogat ut hujusmodi constitutionem confirmet. (Anno 1001.)


[Muratori, Antiq. Ital. V, 991.]


In nomine sanctae et individuae Trinitatis, SILVESTER, servus servorum Dei, apostolicae sedis humilis episcopus, OTTONI imperatori.

Pastorali cura semper vigilare ac laborare debita pro gregis salute decet, ut vestro fulta praesidio nostras Ecclesias protegere, tueri atque defendere nostra studeat providentia, ne iniquorum effrenata servicia, omnique timore libera, Deo famulantes sua peragere officia impediat. Vestris quippe antecessoribus, vestraeque imperiali majestati notum esse scimus, monasterium quod Senator pro remedio animae suae et cunctorum fidelium, in honorem sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae Papiae construxit, nostrae ditioni deditum eo tenore ut pro tempore abbatissam, ex eadem congregatione

electam ibi, quae sanctas moniales regeret, consecraremus, et ab omni malorum hominum locum illum molestatione defenderemus. Nunc vero . . . . . abbatissam et sanctas moniales Deo servientes, pessimorum opprimente calumnia, dum longe positi, ut decebat, defendere non potuimus: per interventum Widonis nostri Vicarii, ejusdem loci episcopi, vestra quoque imperiali suggerente majestate, illud monasterium ecclesiae Sancti Syri concessimus, non ad dominium per subjectionem, neque per extra . . . . .

dominationem, nec per aliquam conditionem, sed ad solam consecrationem et defensionem, ut pastor episcopus illius loci praesentem abbatissam et sanctas moniales ab omni inquietudine defendant, ita ut praefatus episcopus, vel aliquis de successoribus alicui meorum successorum aut imperatorum, per scriptum vel per aliquod ingenium . . . . . constituere fecerit, statim monasterium nostrae consecrationis

et vestrae defensionis revertatur. Quia nec nos nec aliquis aliter quam bonae memoriae Senator cum de eo constituerit, audemus . . . . . vestram imperialem deprecamur clementiam, ut nostram constitutionem vestro corroboretis praecepto, et hanc firmetis rogo. Si quis vero episcopus aut aliqua magna vel parva persona bona ipsius ecclesiae diminuere aut devastare, vel aliquod tributum exigere praesumpserit, anathematis vinculo ex parte S. Mariae et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et omnium electorum Dei et nostra, nisi resipuerit, alligatum se sciat, et cum Juda proditore Domini in aeternum damnatum. Hoc quoque ut firmius habeatur, manu nostra subter firmavimus, et nostro sigillo signavimus.

Silvester . . . . . episcopus et sanctae Mariae virginis
Dei genitricis manu propria corroboravimus.

Imperatoris Ottonis signum.

Scriptum per manus Petri scriptoris sanctae Romanae Ecclesiae.

Confirmatum per manus Gregorii chartarii sanctae apostolicae sedis.

Actum hoc Romae, anno Dominicae incarnationis millesimo primo, indictione tertiadecima, anno vero pontificatus Silvestri universalis papae quarto.

Sigillum plumbeum appensum.