Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
299
300
SILVESTER II PAPA.

mus dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae separemus, Adelgerum presbiterum, diaboli membrum, episcopi cleri et totius populi Remensis traditorem; eos quoque qui hujus traditionis extiterunt inventores, auctores, factores, cooperatores, fautores, civiumque depopulatores et a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores. His adjungimus Laudunensis episcopii pervasores, ac ipsius episcopi gravissimos tortores. Fiat illis sicut Scriptura dicit: Qui dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvum, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 13-19). Et quia pupillum et viduam non miserati sunt, neque templa Dei reveriti, dominiumque aecclesiarum sibi usurpaverunt, fiant filii eorum orphani et uxores viduae; scrutetur foenerator omnem substantiam ipsorum, et diripiant alieni labores illorum. Nutantes transferantur filii eorum, et mendicent, ejiciantur de habitationibus [1] suis. Fiant dies eorum pauci, et principatum eorum accipiat alius. Et duplici contricione contere eos, Domine Deus noster, nisi resipiscant et aecclesiae catholicae fructuosa poenitentia satisfaciant. Amen. Fiat. Fiat.»


15. Siguinus archiepiscopus: «Pervenit hoc scriptum ad notitiam Arnulfi?»---Dictum est pervenisse.---Subjunxit: «Suspendit se post ab [2] eorum communione quos justissime damnatos accepit?---Immo, inquiunt, eos omni fidelium communione dignos habuit.---Ego, inquit, non satis admirari queo super ejus [3] audatia. Primum ipse praedones suos a communione removit eisque modum dampnationis praescripsit, ut omnia injuste ablata restituerent [4], coramque Remensi aecclesia humiliarentur, qui sanctam Remensem aecclesiam reveriti non essent; et sicut paulo ante a quibusdam fratribus mihi relatum est, restitutio amissarum rerum aut vix ulla facta est aut nulla; poenitentia autem a nullo publice suscepta, ob facinus publice admissum. Occulte autem qui potuit, cum scriptum sit: Qui publice peccat publice poeniteat; vel quomodo pro vili supellectile [5] reos dampnavit, sicut frater et coepiscopus noster Gualterius paulo ante retulit, pro violata ecclesia a communione nullum removit? An vile putavit esse crimen, quod divinae leges per se totum ulcisci posse non putant, nisi ad humana jura transfundant? Sic enim scriptum est in Toletano [6] concilio capitulo 10 : Nullo teneantur eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia. Ecce hic plane dicitur, quod ab episcopis excommunicandi sint hi sacrilegi, et a rege digna pro meritis poena animadvertendi. Sed quis episcopus absolvere potest, nisi poenitentem [7] et digna satisfactione veniam postulantem? At hi quando satisfecerunt ut absolvi possent, cum neminem revera captum abire liberum siverint? Sed esto, Arnulfus eos absolverit; cur ergo clericus ejus Raineri [8] vicedomini filius retentus est? Si per vim factum est, et Arnulfo invito, in crimine sacrilegii permanentes, etiam ab idoneo episcopo absolvi non potuerunt. Si autem eo consentiente, obligationem pro absolutione ab obligato acceperunt. Item esto; Arnulfus eos absolverit. Quomodo id sine suorum clericorum praesentia potuit? At eos non interfuisse constandum absolverentur. Interfuerunt autem dum obligarentur. Irrita igitur habenda est, quae sollempnis debuit esse, si in abditis absolutio facta est. Scriptum quippe est in concilio Carthaginis capitulo 23, ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur. Et quia scriptum est: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contempnit (Prov. XVIII, 3), tanto rum scelerum ipse sibi conscius, sacrosancta tractare non erubuit, in aecclesia quam fratres et coepiscopi nostri Remorum dioceseos nostro consultu a communione suspenderant justissimis de causis. Quapropter, si placet, capitula canonum super his perquirantur, ut nemo causetur, hunc nostro, sed sanctorum Patrum dampnatum esse judicio.» Synodus dixit: «Placet, perquirantur.» Perlatae sunt itaque in medium hae sententiae:

16. De dampnatis et ministrare temptantibus ex concilio Antioceno capitulo [9]. 4. Si quis episcopus dampnatus a synodo presbiter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abjici de aecclesia, et maxime si, posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint. Item: Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem protulit. Ex concilio Cartaginis, cap. 29. Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se dampnationis judicetur protulisse sententiam. Ex concilio Cartaginis, cap. [10] 13. Ut episcopus qui contra suam professionem in concilio habitam venerit, deponatur. Si quis contra professionem vel subscriptionem suam venerit in aliquo, ipse se honore privabit.

VARIAE LECTIONES.
  1. de. h. desunt 1.
  2. hab 1.
  3. hujus
  4. restituerant 2.
  5. supp. 2.
  6. toletanio 2.
  7. poenitentia 2.
  8. reineri 2.
  9. kapitulo 2.
  10. deest 1.