Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

17. Arnulfus episcopus dixit: «Quamvis haec ita se habeant, reverentissimi Patres, certumque sit hunc Arnulfum omnium Patrum concordibus dampnari, sententiis, tamen ne in invidiam adducamur, admoveantur si qui sunt studiosi ejus defensionis, habeantque locum contradicendi, suumque Arnulfum quomodolibet defensandi. Sitque hoc nostium edictum sub disciplina aecclesiastica, ita ut nullus deinceps excusandi pateat locus. Excuset nunc, qui cum justas putat habere causas. Hic clerus ipsius adest; hic abbates scientia et eloquentia non ignobiles. Erigant jacentem, attollant humiliatum; et si injuste dejectum existimant, qua justitia reformari debeat edoceant. Non enim in ruina fratris et consacerdotis nostri laetari nobis fas est, nec quisquam

injuriam sui ducet, si ea quae contra Arnulfum dicta vel facta sunt veracibus cognoverit refelli assertionibus.»

18. Siguinus archiepiscopus dixit: «Sicut frater et coepiscopus noster venerabilis Arnulfus peroravit, auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti, adjuvante beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, auctoritate quoque hujus sacri conventus, praecipimus ut nemo in hac synodo silentio tegat quae pro defensione Arnulfi putaverit esse idonea, vel si ea quae circa ipsum facta sunt reprehensione digna existimat. Nec deinceps alicui licentia pateat refricandi aut remordendi, quod hoc sacrosanctum concilium decreverit, qui se nunc defensioni subduxerit, cum utique et ex

tanto tempore excurrere potuerit, et nunc ei omnis copia dicendi adsit. Sed nec occasione insidiarum sibi quisquam blandiatur, cum sciamus principes nostros omnibus licentiam absque injuria veniendi et causas proprias exponendi quae vellent concessisse. Sit, accusatoribus sive obtrectatoribus tam praesentibus quam futuris, vel contra Arnulfum, vel contra nos, testis conscientia praesens, qua in extremo examine quisque dijudicandus est; sit nobis judicantibus praesens forma Christi in ultimo judicio judicantis; habeant defensores exemplar misericordiae, qua misericordibus miserendum est.»

19. Hic cum ab universis Patribus pronuntiatum esset: «Placet, placet, hoc edictum Patris Siguini!» stupor se quam plurimis infudit, qui pertinaci episcoporum

sententia Arnulfum dampnandum fore putabant. Quosdam autem spes defendendi in magnam animi alacritatem perduxit. Et suae quidem aecclesiae filii accusare nolebant, pudore permoti; defendere autem minime praesumebant, conscientia simul et anathemate devincti. Sed aderant acerrimi defensores, scientia et eloquentia insignes, Johannes scolasticus Autisioderensis, Romulfus abbas Senonensis, Abbo rector coenobii Floriacensis, ignorantia

praeteritorum gestorum pressi, et anathemate ad dicendum provocati.

Facto itaque silentio, diversarum partium multiplicia librorum volumina subito apparuerunt. Multa denique in medium prolata, multa inter considentes

  collata, ingens spectaculum praebuerunt;

in primisque Stephani archiepiscopi et trium conciliorum epistola ad Damasum perlecta est; itemque Damasi responsio continuata in hunc modum:

20 Quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesias icorum causae semper ad sedem apostolicum sint referendae. Domino beatissimo et apostolico culmine sublimato sancto Patri patrum Damaso, papae et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus archiepiscopus concilii Mauritaniae et universi episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae.

Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis

  proprio dejicere moliuntur gradu; cum

vestrae sedi episcoporum judicia et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare

  sententiam, inquirendi reverentia, de

Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo est tam mala dampnare, quam relevare laudanda. Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel acipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multociens, talia et his similia quae super his constituta sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper

vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite, et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes state. Sicut bene ad Jesum filium Sidrach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33). Accipere enim personam impii, non est bonum, ut declines a veritate judicii. Si minus inlicita sunt haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime Pater, aut si liceat, hos vel aliquos etiam minorum graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste canonice convictos aut sponte confessos, vel a suis sedibus ejectos, aut suis rebus expoliatos vocare ad synodum vel dampnare; quia legimus eos non posse canonice ad synodum ante suam diu tenendam et gubernandam juribus scilicet pleniter resumptis restitutionem vocari [suisque omnibus sibi legaliter restitutis integerrime ut veniant ad sinodus

nisi sponte voluerint imperare; et reliqua.

21. Item epistola Damasi ad eundem Stephanum et ad concilia Africae, quod episcoporum judicia et majores causae non aliter quam auctoritate sedis apostolicae sint terminandae. Damasus servus servorum Dei atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae aecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritaniae, et universis episcopis Africanae provintiae. Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago, quod tantorum fratrum merui benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos repperi, et cum eis crucem Domini