Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

bant

 : primum ut suae sedi restitueretur, neque

enim spoliatum respondere debere; deinde legitimas vocationes, et ut Romano pontifici causa significaretur; tum accusatum, accusatores, testes, ac judices, in magna synodo discernendos  ; neque sibi aliter ex ratione canonum posse videri causam constare. Quibus omnibus diligenter consideratis, ab altera parte respondebatur, juxta hunc ordinem decretorum omnia pene consummata esse. «Nam ut ab ultimis, inquint, repetamus, accusator ejus ad hanc causam satis idoneus est; quippe nec ante inimicos, nec ad accusandum metu aut praemio adductus, sed tantum zelo religionis permotus, et qui, si cum non cognovisset, eo quo utitur presbiteratu dignus haberi posset. Vocationes autem ejus ad synodum per

epistolas canonicas et per apocrisiarios non solum sex mensium, sed etiam anni spacia transcendunt.» Addebant praeterea sedi suae minime posse restitui, eo quod etiam restitutus, vocem loquendi non haberet. Sic enim contineri in Africano concilio, titulo 12: «Si clerici intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.» Et quia captio ejus invidiosa putabatur, neque inusitatum neque alienum a sacris legibus idem repperiebatur. In historia quippe Remensium pontificum scriptum constabat, Hildemannum Belvacensem episcopum, detentum in monasterio sancti Vedasti, synodum expectasse, eo quod apud imperatorem Ludovicum insimularetur ad Lotharium caesarem profugere voluisse; Ebonem quoque Remorum archiepiscopum idem molientem,

per Rothadum Suessonicum, et Erchenradum Parisiorum episcopum, in Vuldensi monasterio pro similibus similia sustinuisse (FLOD. H. R. II, 20). Justum ergo videri, ut qui de regiae majestatis crimine impetitus vocationi episcoporum non paruerit, judiciaria potestate conventus sit, idque firmari ex Africano concilio titulo 38:

24. Cresconius Villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, Tuburniensem invasit aecclesiam, et usque hodie, commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eandem quam invaserat plebem, contempsit adversus statuta quae pronunciata fuerant. Confirmata quidem audivimus, sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam, quo necessitate ipsa cogente liberum nobis sit, rectorem provintiae secundum statuta gloriosissimorum

principum adversus illum adire, ut qui miti ammonitioni sanctitatis vestrae adquiescere noluit

  et emendare inlicitum, auctoritate judiciaria

protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non existimabitur appetitus, si vestra caritate modeste conventus, recedere detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumatia faciente, etiam auctoritate judiciaria conventus.

Item ex eodem concilio, titulo 43: Sunt plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum vitiosae vitae homines; vel certe inflati et ab

hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnumquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur [.....] gitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum dioceses non esse servandas, verum etiam et de propria ecclesia quae illis male faverit, omnimodo adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus ac toto concilio inhaeserit, non solum sua jure integro, sed et dioceses possideat; at vero qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate ut rebelles.

25. Ad Romanum autem pontificem causam perlatam fuisse dicebant exemplaribus in hunc modum prolatis  : «Beatissimo papae JOHANNI, HUGO gratia

Dei Francorum rex. Novis atque inusitatis rebus permoti, summo studio summaque cura vestra consilia expetenda decrevimus, quippe cum sciamus vos omne tempus in humanis ac divinis studiis exegisse. Considerate ergo quae facta sunt, et facienda praescribite, ut et sacris legibus suus honor reddatur, et regalis potestas non annulletur. Arnulfus, regis Lotharii ut dicunt filius, post graves inimicitias ac scelera quae in nos regnumque nostrum exercuit, loco parentis adoptatus est a nobis, ac metropoli Remorum gratis donatus, jusjurandum praebuit, quod contra praeterita et futura valeret sacramenta. Libellum fidelitatis sub nomine cyrographi conscripsit, recitavit, corroboravit, corroborarique fecit. Milites ac omnes cives jurare coegit, ut in

nostra persisterent fide, si ipse aliquando in potestatem hostium deveniret. Contra haec omnia, ut certissimi testes sunt, ipse portas hostibus patefecit; clerum ac populum suae fidei creditum captivitati et praedae distribuit. Sed esto, eum esse addictum alienae potestati, ut ipse videri vult; cur cives ac milites pejerare cogit? Cur arma contra nos comparat? Cur urbem ac castra contra nos munit? Si captus est, cur non patitur liberari? Si vi hostium oppressus, quare non vult sibi subveniri? et si liberatus est, cur ad nos non redit? Vocatur ad palatium, et venire contempnit. Invitatur ab archiepiscopis et coepiscopis, nihil se eis debere respondet. Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuite quid de altero Juda fieri debeat, ne nomen Dei per

nos blasfemetur, et ne forte justo dolore permoti, ac vestra faciturnitate, urbis excidium totiusque provinciae moliamur incendium; nec judici Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus atque ignorantibus formam judicii dare nolueritis.

26. Item episcoporum epistola ad eundem  :

«Domino et reverentissimo papae Johanni, episcopi Remorum dioceseos. Non sumus nescii , beatissime Pater, jam dudum oportuisse nos expetere