Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mox ut locus fugae tibi pateret, ad dominos tuos redire per rectam fidem non differres, idque in praesenti facere monebam, cum tecum pauci essent, ego autem obtimorum militum copias haberem. De tertio vero quid dicam, cum tam multiplicis perjurii reus sis, quot esse perjuros facis? Omnes enim cives tui ac milites te jubente juraverunt, ut si aliquando ab hostibus capereris, vel si ipse tua sponte a regis fidelitate deficeres, regi se fidem servaturos, urbemque et castra sub eorum jure retenturos. Econtra cum tu a fidelitate regis defeceris, contra omnes mortales tibi sacramenta praehere jussisti, domino tuo regi portas civitatis obstruxisti, Karolo quotiens sibi libuit aperuisti, nec ad professionem tui cirographi respicere voluisti, cum inimicis dominorum

tuorum consilium et auxilium, secundum scire tuum et posse, subministrares. Numquid et haec negare contendes?» Addebat etiam de pactis et constitutis in vulgari lingua cum eodem habitis, quibus episcopos a sua subjectione quasi emancipaverat, si a cirographi conditionibus declinasset, seque id ex sua ac reliquorum episcoporum persona jam dudum apud Cavinionem effecisse. Ad haec ille de non servatis cirographi et sacramentorum conditionibus erubescebat; quibus tamen poterat modis haec eadem attenuebat. Petebant ergo episcopi ut aliquis familiarium ejus testis horum admitteretur, cujus conscientiam vereretur. Admittitur ergo Raynerius , secretorum ipsius per omnia conscius, et qui eum inter alia perjuria etiam contra se ac suam

uxorem et filium publice perjurum protestabatur. Cui cum a sacro conventu diceretur, quae Arnulfus de regis infidelitate denegaret, tali eum sermone aggressus est: «Cur omnem populum tuo errore perdis? Nescis quae ante urbis traditionem juxta fluvium Axonam mihi retuleris? Et ut omnium melius recorderis, nescis te Ludovici amorem, filii Karoli, omnibus praetulisse mortalibus, et si tibi placere vellem, ut de ejus salute cogitarem? Vade ergo, et scelera tua episcopis confitere, ut quia corpus perdidisti, saltim animam per poenitentiam salves, et populum qui de tuis criminibus adhuc dubitat, ab hoc errore absolvas. Quod si nolueris, coram episcopis coramque omni multitudine quae pro foribus adstat, peccata tua, quae adhuc dubia sunt, manifesta

faciam, et scelera tua, quae in nulla opinione populi sunt, in medium proferam, ut omnes sciant et intellegant quid de te sentire debeant. Et ut verbis meis fides in aeternum habeatur, postquam peroravero, mea dextera ita esse sacramento firmabo, meumque vernaculum episcopis tradam, qui per ignitos vomeres incedens, Deum de te judicare manifestis declaret indiciis!» Ad haec abbatum quidam dicebant debere dari Arnulfo secessum deliberandi cum quibus vellet, ut consultius pro se

respondere valeret. Quibus Pater Arnulfus: «Quis, inquit, prohibet? Surgat, et quoscumque delegerit, suis consultationibus adhibeat.» Surgens itaque ad criptae secretiorem partem, hostiis diligenter obseratis, venerabiles deduxit episcopos, Siguinum Senonensem, Arnulfum Aurelianensem, Brunonem Linguonensem, Gotesmannum Ambianensem.

31. In horum absentia, multa ex canonum capitulis in sinodo prolata sunt, multa inter assidentes collata, utpote omnium ignaros quae in abditis agerentur, non tamen nescios, imperatricis Thenphanu ac hostium regis colloquia, contra ipsius regis voluntatem et utilitatem Arnulfum expetisse, suorumque militum copias sub signis Karoli contra eundem regem in acie constituisse, et insuper criminis regiae

majestatis reum esse. Ita quoque variis sacramentorum generibus implicitum videri, ut a nemine sacerdotum tot perjuriis obvoluto, episcopale ministerium ullis legibus valeret impleri. Ad has autem causas hae sententiae quasi e vicino respicientes reperiebantur:

32. Ex concilio Toletano, capitulo 30: Confitemini hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum, occulte accipere vel dirigere non praesumant. Qui autem deprehenditur aut convincitur, denuntiatus principi, apud concilium condigna animadversione multabitur. Item ex eodem titulo 75:

33. Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta, quae ad quorundam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est

pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contempnant, et ore simulent juramenti professionem, dum retineant mente perfidiae impietatem. Jurant enim regibus suis, et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio, multaque poenarum comminatio super eos qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda [aliter quod foedus ] post foedus non violandum? Quae in hostibus jura ista permanebunt sponsione, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est, qui caput suum manu sua propria ceseset? Illi, ut notum est, inmemores salutis suae, propria manu seipsos interimunt, in semetipsos, suosque reges, proprias

convertendo vires. Et dum Dominus dicat: Nolite tangere christos meos! (I Par. XVI, 22.) et David: Quis, inquit, extendit manum suam in christum Domini, ei innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.) illis nec vitare metus est perjurium, nec regibus inferre exitium. Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides vigeat, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum celestis iracundia ita permutavit, ut pro impietate fidei et morum, alter ab