Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per inoboedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in coelo (Isa. XXXIV, 5), quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saeviente gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis, ut in quibusdam gentibus, infidelitatis subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia, non perjurii nefas et conjurationum nefanda molimina; nullus apud nos praesumptione regnum arripiat, nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur interitus regum; sed, defuncto in pace principe, primatus gentis cum sacerdotibus successorem

regni consilio communi constituant, ut dum unitatis

  concordia a nobis retinetur, nullum patriae

gentisque discidium per vim ambitionis moveatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audite sententiam nostram. Quicumque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salutae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, temeraverit, aut regem nece attractaverit , aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tirannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei patris et angelorum, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat obnoxios, quos similis error invenerit inplicatos. Quod iterum secundo replicamus, dicentes:

Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio Christianorum alienus et dampnatus in futuro Dei judicio habeatur, cum comparticibus suis; quia dignum est ut qui talibus suciantur, ipsi etiam dampnationis eorum participatione obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio adclamamus dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae potestatis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece

attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni communione Christianorum alienus, nec partem habeat justorum; sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem conjuratione nituntur; ut par poena perditionis constringat quos in perniciem prava societas copulat. Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu confirmate

 ! Ab universo clero vel populo dictum est: «Qui

contra hanc vestram definitionem praesumpserint, anathema maranatha, hoc est perditio in adventu Domini sint, et cum Juda Scarioth partem habeant, et ipsi et socii eorum. Amen.» Quapropter nos ipsi et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno condempnet judicio. Sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenendum regem custodientes, ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur.---Item ex concilio Agathensi , titulo 50:

34. Si episcopus presbyter aut diaconus capitale crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi, in monasterium retrudantur, et ibi tantummodo quandiu vixerint laicam communionem

accipiant. Item ex concilio Toletano sexto, capitulo 12:

35. Pravarum audacia mentium saepe malicia cogitationum aut causa culparum refugium appetit hostium. Unde quisquis patrator causarum extit rit talium, virtutem potens defendere adversariorum, et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum, in potestatem regis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus, longinquioris penetentiae legibus subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens, ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci, regia in eis pietas reservetur, comitante justitia. Item ex eodem concilio , titulo 17:

36. Quamvis in concilio anteriori, quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare quod convenit custodiri. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione, cujuscumque dignitatis laicus, seu gradu

episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus, caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem provideat, contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile Christianis debet haberi, futuri temporis inlicitis prospicere et vitae suae ignaris ventura disponere. Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter poscit, ut hoc sine mora praesentis principis auribus studeat publicare. Si autem retineat, et deliberationis suae machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Item ex eodem concilio, titulo 18:

37. Jam quidem in antecedenti universali sinodo saluti nostrorum principum constat esse consultum; sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate

munire salubriter ordinata. Ideoque testamur coram Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum vel omni martyrum choro, coram omni ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat interitum regis, nemo vitam principis attractet, nemo eum regni gubernacalis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni usurpet, nemo quolibet machmamento in ejus adversitate sibi conjuratorum manum adsociet. Quod si quippiam horum quisquam nostrorum temerare praesumptor extiterit, anathemate divino perculsus, absque ullo remedii loco habeatur condempnatus aeterno judicio. Is autem qui ejus sedem fuerit adsecu