Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tus,

si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum. Item ex concilio Toletano, era 684:

38. Non parum proficit ad emendationem multorum, si ea quae constituta sunt per fraternam conlationem

  ad memoriam reducantur, si illa etiam

adjiciantur, quae aut deesse videntur, aut omnino constituenda conpetenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tirannos et refugas transferendo se in externas partes inlicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata; quae et patriae diminutionem afferrent, et exercitui Gothorum indesinentem laborem inponerent? Quod si quidem laicorum insania fuisset factum, tolerandum nobis forsitan aliquotiens videretur. Illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus est, quia tanti ex religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus inulta remancat, quam et mundana lege et ecclesiastica

convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire, ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus, in alienae gentis regionem se quacumque occasione transduxerit ut exinde superbiendo, vel reditum suum vel quodlibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum, vel patriam aut regnum specialiter sub hac occasione possit nocere, vel fieri disposuerit, vel aliquatenus fecerit. Sed et quicumque talibus conscius repperitur, eisque vel consilium vel opem administrare cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeterent, aut in malis quae coeperant

  perdurarent, seu quamcumque laesionem genti

Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseverarent, quisquis hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat, alter continuo perpetim regendum

accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque in diem mortis suae si rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei praestanda est; ita ut antequam finis ejus tempus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui communicaverit sententia condempnetur, quoniam potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum; unde vel perjurium videatur incurrere, vel quod absit, si quicumque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos nullatenus vel favore principis vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnexa capitula vel imperiis principum vel terroribus opportebit umquam evacuari . Quia novimus, omnes pene Hispaniae sacerdotes omnesque seniores vel judices, ac caeteros

homines officii palatini jurasse; atque ita nunc legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus, qui contra gentem Gothorum, vel patriam seu regem agere, aut in alterius gentis societatem se transducere repperitur, integritate rerum suarum nullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertire voluerit; cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus extitit, de rebus unde rex elegerit, tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque clericos instantis levitatis interdum pravitas ita elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti sacramenti immemores, constante principe cui

fidem servare promiserant, in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari; ita ut, si quicumque laicorum quando quidem intra fines patriae Gothorum superbiens, regni apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eandem regni ambitionem praevalente delicto pervidere-contigerit, ex eodem quidem die vel tempore eundem episcopum vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit, quo tali se scelere implicavit. Tamen si propter improbitatem principis, cui inique consensit, non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correptioni subjaceat. Et quicumque illi praeter in ultimo vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit,

communionis gratiam consenserit impendendam, nobis interim ratio persuasit, sinodali super hoc constitutione decernere ut quicumque etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in adversitatem gentis aut patriae vel regiae potestatis, in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione dampnatus, numquam illi nisi ultimo mortis suae tempore communio tribuatur; excepto, si communionis ejus remedium, vel eorum de quibus supra taxavimus imploratione sacerdotum, apud principem fuerit inpetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam principis repperiatur aliquis nequiter loqui, aut in necem regis seu direptionem intendere vel consensum praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus. Utrum tamen sit principis decernendum relinquimus; cujus procul

dubio potestatis est, subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes, et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandocumque absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali, excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacumque temeritate suspendant. Nam hoc magis utilitatibus videtur ferre consultum, ut constitutionis nostrae forma servetur. Et ut execrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper ad Dominum reus existat, quicumque regum deinceps canonis hujus censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandum. Item ex concilio Toletano, era 668:

39. Frequentium molestiarum nocens impulsus, contempni quidem magnitudine dicentis poterit gravitatis; sed quia honesta sollicitudo cohibere

properat, quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus decretorum, et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum, ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum, generalia juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data repperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur