Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Petrus vero Honestum, monasterii beati Apollinaris abbatem. Quem Honestum domnus papa Johannes cognomento Bonus, ad consecrandum prius sibi oblatum vidit, quam de Petri dejectione vel fama nuntiante cognoverit. Deferebatur ergo lex et consuetudo sive depositionis festivitas, ex concilio Toletano, capitulo 28:

44. Episcopus, presbiter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, anulum et baculum; si presbiter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.


45. Ex hac itaque sententia intellectum est, ut quae in promotione sua quisque acceperat, ea in depositione reddere deberet. Arnulfus autem in sui promotione anulum et baculum acceperat, quoddamque genus orarii, quod per differentiam palleum dicitur; haec ergo eum reddere debere, neque vero in hoc facto primati Romano praejudicium inferri, quod neque ad eum ab Arnulfo provocatum sit, neque eidem Arnulfo depositionis necessitas ulla imposita, quodque ab episcopis et principe Romanus episcopus conventus respondere noluerit, cum ipse potius sacrorum canonum executor, et reum sua dampnare auctoritate, et episcopos judicium remorantes instigare debuerit, ut Gregorius episcopos concilii Vizachii pro crimine sui primatis. Item decretum

pro Potamio Braccarensi archiepiscopo, ex concilio Toletano, lege et consuetudine valere constitutum est. Erat autem hujusmodi:

46. Adsumere poteramus canonicam in cantum fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum nostrum ad concordiae convocaverat studia. Et convenerat moestitiam vitare, quoniam visitatione disciplinae videbamur paternas regulas innovasse; sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et funus pro carmine decantamus: gementesque cum Hieremiae questibus dicimus: Dissolutum est gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster (Jerem. V, 15); Unde et vae coram nobis conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod instans sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis regulis, delatum est conventui nostro epistolium

confusae confessionis et abolendae subscriptionis, quod Potamius Braccarensis ecclesiae episcopus de factis propriis, suis verbis, suis adnotarat articulis. Quo reserato, quid oblitteranda pagina et abolenda litterarum panderent elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrimosa concio recensuit

 . Tunc solitarie tantum secretimque adunatis

pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis; quem singultibus adgredientes amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis

  et nostrae confusionis protulimus scripturam.

Quam accipiens ac recurrens, sciscitantibus nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio esset, ille suum actum, suique oris eloquium, suorumque

digitorum esse robur adseruit, quod illic relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia premeretur, et perterritus talia enarraret, veraciter indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque madentibus ploratu et fragore singultuum, cum unius Dei nominis juramento clamavit, se et vere eadem mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem menses sponte deseruisse regimen ecclesiae suae, et ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam se conclusisse, praedixit. Tunc per fidelem confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset, declarata; et licet hunc antiquitas paterna sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos tamen miserationis jura servantes, non abstulimus nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione jam tulerat; sed valida auctoritate decrevimus, perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et aerumpnis;

providentes melius illum per asperam ire poenitentiae solitudinem, ut quandoque perveniret ad refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis suae latitudine, ad praecipitium dejici aeterna dampnatione. Tunc venerabilem Fructuosum, ecclesiae Dumlensis episcopum, communi omnium nostrorum electione constituimus ecclesiae Braccarensis gubernacula continere, ita ut omnem metropolim provinciae Galliciae, cunctosque episcopos publicosque conventus ipsius, omniumque curam animarum Braccarensis ecclesiae gubernandam suscipiens, ita componat atque conservet, ut et Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate aecclesiae ejus gaudium praestet. Quia vero ad futurum prospicere convenit, ne exoriatur in statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine dampnat, huic decreto conectere vigilantia nostra procurat. «Ex concilio Valentino, titulo 4.

Nec illud, fratres, scribere alienum ob aecclesiae utilitatem censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbiterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendatio falsitatis. Neque enim absolvi potest in his, si in se ipsos dixerint, quod dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit.» Multae quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum severissima austeritate abjicere jubent; sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tot condempnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur.

47. Post hujus Potamii dejectionem, Remensium archiepiscoporum Egidii et Ebonis depositiones ad legem simul et consuetudinem valere visae sunt.

Quod ergo tertio factum sit, nec reprehensum, sed insuper aeternis traditum monimentis, pro lege et consuetudine valere censebant. Nec quemquam episcoporum in depositione sua scindendum more Romanorum, honestum judicabant, cum hoc nec lege firmaretur, nec consuetudine factum in historiarum monimentis repperiretur. Africanum ergo concilium sequentes, ut ipsius Arnulfi verecundiae parceretur statuebant, et propter ecclesiae opbrobrium, et propter insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, et ne forte de iis ,

de quibus impetitus et