Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Brochardus, «nisi publice fateatur, aut publice perneget, sub vestro testimonio, se traditionem fecisse, ut alteri sit libera facultas in ejus locum succedendi.»---«Immo,» inquit pater Arnulfus, «non eritis hodie pares sacerdotibus, quibus solis pura debetur confessio. Nonne si quis militum pro nominato crimine apud regem insimularetur, ipse autem illud quidem denegaret, confiteretur autem ita se in aliis peccasse, ut nec praedium nec beneficium optinere posset, proque sola vita supplicaret; si ejus, inquam, praedium vel beneficium regali munificentia vobis offerretur, accipere recusaretis? Quid enim interest inter omnia mortifera crimina, utrum homicidio vel adulterio an veneficio quis puniatur? Satis ergo vobis sit, quod per confessionem nobis sua peccata manifestavit,

quod publice se indignum sacerdotio protestatur, quod sic se peccasse coram regibus in conspectu aecclesiae confitetur, ut nullo honore hujus saeculi dignus sit; non enim ad rem spectare videtur, utrum hoc an illo crimine se ipsum sacerdotio privet.»

53. Tum conversus ad Arnulfum: «Quid ad haec, inquit, dicis, quae pro te hactenus locutus sum?---Ita, inquit, dico et profiteor, sicut hactenus locuti estis.»---«Prosternere ergo,» inquit pater Arnulfus, «coram tuis dominis, coramque tuis regibus, quos inexpiabiliter offendisti, propriamque confitens culpam, pro tui vita supplica.» Qui cum in modum crucis prostratus, pro vita et membris ejulatu quo poterat supplicaret, in lacrimas et suspiria synodum totam convertit. Moxque Daibertus, Bituricensium

archiepiscopus, ad genua principum obvolutus, humillimas preces omnium pro salute viri offert. Qui pietate flexi: «Vivat, inquiunt, vestro beneficio, nostraque degat sub custodia, nec ferrum nec vincula metuens, nisi forte in fuga spem posuerit.» Hoc dictum episcopis non satis placuit, quippe cum putarent adolescenti fugam facile posse persuaderi, ob eamque rem mortis legibus iterum subjacere. Iterant ergo preces, et iterum optinent, juvenem minime gladio feriendum, nisi iterum digna ultore gladio committat. Elevatus itaque a terra nihilque grave ultra metuens, depositionem sui attonitus expectabat. Quaerebatur itaque ab eo utrum abdicationem suam ex auctoritate canonum sollempniter celebrari vellet. Quod cum potestati episcoporum

assignasset, persuasum illi est, ut culmen honoris, quod gradibus extulerat, gradibus deponeret. Resignat ergo regi, quae a rege acceperat; deponit quoque sacerdotalis dignitatis insignia apud episcopos, non quidem exigentes, nec retinere cupientes, sed iis quorum intererat in futurum reservare disponentes. Deinde libellum suae abdicationis secundum exemplar abdicationis praedecessoris sui Ebonis perscribi rogat, perscriptumque hoc modo in medio conventu recitat:

54. «Ego Arnulfus, Remorum quondam archiepiscopus,

recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Gotesmannum episcopum, Herveum episcopum, Ratbodum episcopum, Gualterium episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Guidonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse me secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar;

eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae, cui hactenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi. Quo perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam archiepiscopus subscripsi.» Huic libello Arnulfi praesentes episcopi testes adfuerunt, atque ab eo rogati subscribere, subscripserunt, ac singillatim illi dixerunt: «Secundum tuam professionem et subscriptionem cessa ab officio.» Post hoc clerum et populum a sacramentorum nexu absolvit, ut omnibus libera facultas in alterius transmeandi jura pateret.

55. His sollempniter peractis, ecce Adalgerus

presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari communione conqueritur, eo quod imperio domini et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit. Cui pater Arnulfus: «Aperuisti, inquit, portas urbis hostibus?» Et ille: «Aperui.» Et pater Arnulfus: «Ingressus es templum Dei hostiliter?» Tum presbiter: «Negare non possum.» Et pater Arnulfus: «Ex ore, inquit, tuo te judico. Sanguis tuus super caput tuum!» Subjunxit Gualterius episcopus: «Quando, inquit, imperans episcopus ita multatus est, tu obtemperans ac manibus jussa perficiens, consequentem multam exsolves.» Et pater Bruno: «Tu, inquit, ac tui similes malis consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis; ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus

temperare potero, si nulla afficiantur poena, qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias?» Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem. Sua enim sponte venerat sub conditione, ne quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans, maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri. At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti, veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia detrahentes, singillatim per singula subinferunt:

«