Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cessa ab officio!» Deinde per legitimam reconciliationem laicam illi tantum communionem concedunt, ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem venerant, iterato anathemate dampnant. Post haec concilium sollempniter determinatur.

EXPLICIT SINODUS REMENSIS

56. Incipit Cartaginiense concilium Africanorum episcoporum a Girberto superiori sinodo conjuncto quantum ex eo utile fuit .

In hoc concilio actum est, ut Nicenum concilium ab episcopis orientalibus peteretur. Cui synodo interfuit legatio ecclesiae Romanae, Faustinus scilicet episcopus, Phylippus et Asellus presbyteri.


1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum.
2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae ecclesiae de his quae in ecclesia partim canone, partim consuetudine, sunt firmata.
3. De commonitorio Romani papae recitato.
4. Alippii papae responsio pro veris exemplaribus Niceni concilii perquirendis.
5. Ubi Faustinus episcopus dixit, ut Romano papae synodus perquirenda Niceni synodi veritate innotescat.
6. De sententia Sardicensis concilii recitati a postulante Novato episcopo.
7. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicenum concilium conservare promittit.
8. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati capituli Romano papae petit scribendum.
9. Ubi synodus exemplaria Niceni concilii magis ab orientalibus episcopis expetenda decrevit.
10. Professio fidei Niceni concilii.
11. Scripta Africani concilii ad Bonefacium urbis Romae episcopum.
12. Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani, cum exemplaribus Niceni concilii Africanae synodo destinatis.
13. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis Romae episcopum.


Textum concilii Carthaginiensis omisimus.



LEONIS ABBATIS ET LEGATI

EPISTOLA AD HUGONEM ET ROBERTUM REGES.


(Pertz, Monumenta Germaniae historica, Script. tom. III, pag. 686.)


L. Postquam vestrae caritati legatum nostrum a Mosomo direximus, ut causam Arnulfi et Gerberti kanonice cum timore Dei ac regulariter intra vestrum regnum finiretur, die sancto pentecosten ablatus est nobis libellus, in quo vestra synodus contra Arnulfum facta continebatur, immo adversus Romanam ecclesiam, tota injuriis et blasphemiis plena. Quo viso, admiratione et stupore attoniti, cogitavimus statim ad domnum apostolicum reverti, et ipsum ei apostaticum libellum portare. Sed ubi michi renuntiastis, quod omnia kanonice velitis diffinire, compulsi venimus ad cognoscendam hujus rei rationem. Nam, ut verius fateor caritati vestrae, in vobis evenit prophetia beati apostoli et evangelistae Johannis, qui dicit: Multi antichristi facti sunt; unde scimus, quoniam novissima hora est (I Joan. II, 18). Et quid est antichristus, nisi contrarius Christo? Ecce

Christus dixit, qui veritas est et mentiri non potuit quod ecclesia beati Petri apostoli fundamentum sit omnium ecclesiarum. Et ubi ecclesiae sperare debemus fastigium, nisi ubi locatum est fundamentum? ibi procul dubio et cacumen et tota aecclesia permanet. Econtra anticristi vestri dicunt, quod ibi sit statua marmorea, et ut templum sit idolorum. Absit, absit, ut hanc injuriam Petri, immo Christi, aliquis Christianus libenter audiat, et zelo Dei cor ejus contra talem heresim non accendatur! Et quia vicarii Petri et ejus discipuli nolunt habere magistrum Platonem, neque Virgilium, neque Terentium, neque ceteros pecudes philosophorum, qui volando superbe, ut avis aerem, et emergentes in profundum, ut pisces mare, et ut peccora gradientes terram descripserunt: dicitis eos nec hostiarios debere esse, quia tali carmine imbuti non sunt. Pro qua re