Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sciatis eos esse mentitos qui talia dixerunt. Nam Petrus non novit talia, et hostiarius caeli effectus est, ipso Domino ei dicente: Tibi dabo claves regni caelorum (Matth. XVI, 19). Unde ejus vicarii et ejus discipuli apostolicis et evangelicis sunt instituti doctrinis, et non ornatu sermonum, sed ratione et sensu verborum; quia scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Et ab initio mundi non elegit Deus oratores et philosophos, sed illitteratos et rusticos. Sed non est mirum, si vicarii Petri a pseudoepiscopis audiunt quod ipse a scribis et Phariseis audivit, qui ad ejus injuriam dicebant cum idiota et sine litteris esse, et deridendo dicebant: Musto pleni sunt isti (Act. II, 13). Unde Johel propheta caecitatem illorum redarguit;

qui inter cetera sic ait: Et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II, 28); non super scribas et Phariseos aut falsos sacerdotes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et quoniam calumniatis Romanum pontificem, qui munera sibi oblata recepit: in hoc non solum illi, sed omnibus apostolis eorumque successoribus detraxistis, immo ipsi Domino, qui capud omnium est ecclesiarum, quia magis oblata sibi munera non respuit. Etenim quia in vestro concilio vobis cura fuit, de pontificibus jam defunctis mentionem facere, quod quam sit contrarium omni Christiano, temere judicare de his qui ad Deum migraverunt, in secundo capitulo Anastasii papae ad Anastasium imperatorem directum

  invenire poteritis, et quomodo contra ordinem

vestrum fecistis, facilius cognoscetis. Unde liquidius patet, quod Romanam ecclesiam, matrem vestram, a vobis separastis, cum de ea tantam injuriam scribere non timuistis. Non ergo ex pio corde vel ore aliquando tam prophana tamque perversa contra Romanam ecclesiam processerunt. Verumtamen si vestra fuerunt verba, quae in despectu beati Petri apostolorum principis, immo Dei, cujus ordinationi resistitis, scripta, et quasi detrahentia sacratissimam ecclesiam composita sunt, fateor, non vos studiose sacras regulas, non venerandarum sinodorum actiones, non veraces probabilium virorum canones lectitasse, quando tanta conati estis in derogatione Romanae ecclesiae inutiliter

atque incompetenter memorare. Denique si Cham, filius Noe, videns verenda patris irrisit, nec operuit, maledictionem perpetuam percepisse legitur: quanto potius hi, qui patres spirituales non solum minime cooperiunt, sed et deridendo et falso ad subsannationem sui moris homines provocant? Scriptum quippe est: Qui subsannat patrem et matrem; et reliqua (Prov. XXX, 17). Hoc itaque

scientes Athanasius archiepiscopus et universi Aegiptiorum et Thebaidorum et Libiarum episcopi, quando a sancto Felice pontifice, nunc martyre, eodem tempore apud vestri similes homines invasorem aestimatum, consilium adversum hereticos petiverunt, quod Deo volente acceperunt. Sed quod ad eos pertinebat, quaesiverunt; quod ad illos non pertinebat, Deo dimiserunt; et in derogatione Romanae ecclesiae siluerunt. Fuit namque quidam Dioscorus Alexandrinus archiepiscopus, cujus vos exemplum imitati estis, qui presumpsit contra Leonem pontificem et contra Romanam ecclesiam scribere; sed in tantum illius presumptionem sancti Patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut sine ulla restitutione eum dampnarent. Et nullam inquisitionem

fecerunt, utrum juste an injuste vel quoquo modo jam fatum Dioscorum contra Romanam ecclesiam dictasset; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia, cum esset inferior, suo priore et magistrum conatus est lacessere contumeliis. Voluerunt nempe, in domo Dei nichil fieri confusum, nichil inordinatum. Verumtamen haec parvipendebat pater Arnulfus, cum suo nescimus quo apostata filio

 , quando tanta contra Romanam ecclesiam ausi

sunt scribere , quod nec Arriani heretici aliquando presumpserunt (supra, conc. Basol. num. 28). Certe scriptum est, quia venenatis filiis venenati parentes nascuntur. Contra quem beatissimus papa Bonifatius ait: Nemo umquam apostolico culmini, de cujus juditio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari. Nam etsi aliquando in aliquo Romana ecclesia titubavit, cum adjutorio Petri apostoli ipsa se erexit, et omnibus aecclesiis semper adjutorium prebuit; ipsa tamen ab aliqua adjutorium minime quaesivit, non suis viribus, sed Dei adjutorio, qui ait ad Petrum: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Ista igitur privilegia teste beato papa Nicolao Romanae ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed tantummodo celebrata et venerata, quae nullatenus possunt minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari; quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit. Verum ille potissimum

peccat, qui Dei ordinationi resistere temptat. Ipsa namque privilegia Romanae aecclesiae impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt: quae permanet illibata. Quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabit inmutilata . Et quoniam contra Romanam ecclesiam canones opposuistis, audite quid vobis Gelasius, multarum hereseon destructor, in