Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

vestros anteriores confugerunt, ita nunc quamvis parvi et indigni ad vos confugium facimus; et ideo et sacerdotem Jacobum ad vos misimus, ut eum nobis ordinando solatium praebeatis.» Quem predictus pontifex in nostro monasterio, quousque de fide catholica probaretur, misit; at ubi eum orthodoxum repperit, consecrans archiepiscopum, eum cum privilegio ad propria remisit. Simulque de Hispania temporibus Johannis papae, filii Alberici, quem vos incongrue derogastis, Julianus Cordubensis archiepiscopus de multis et de difficilioribus causis epistolam cum legatis mittens, consilium petens, non interrogans, quis aut qualis fuisset, sed venerationem praebens apostolicae sedi, quod sibi utile erat quaesivit. Ex qua re cognoscite, Romanam ecclesiam adhuc ab omnibus ecclesiis honorari et venerari, solummodo a vobis detrahi et dehonestari . Dicitis quod Deo, non apostolico mandaretis, et vobis responsum non dedisset. Notum est omnibus, quia in tanta tribulatione et oppressione a Crescentio. . . . nunc positus fuit, ut quando voluit et qualiter voluit, nec vobis nec aliis responsum dare potuit; sed tamen citius quam potuit, nos ad investigandam et inquirendam vestram causam direxit. At ubi Aquis venimus, jam eum depositum invenimus, et neque aliquod responsum a vobis habere potuimus. Nobis vero reversis domum. apostolicus vos Romam invitavit; nec tamen ad eum venire voluistis . Et quia in itinere positus, non ut voluimus, sed ut potuimus, scripsimus, nunc ad vestram sinodum revertimur, quae a vobis est venerata et laudata, a cunctis vero, qui audiunt, depravata et vituperata. Quis fidelium aequis auribus audire potest, archiepiscopum per fidem deceptum et in carcere diu maceratum, et sic nudum vinctum, cum multitudine strepentium militum ad synodum ductum, uno teste dampnatum? Quis talia audiens vestram synodum non maledicit? Neque ut in vestro libello habetur, ter quaterque se culpabilem negantem esse, nullus vestrum eum audire voluit, sed cum uno presbitero cum dampnastis; quod omni auctoritate prohibetur. Quod nullius honoris, nullius dignitatis sit contra quemlibet laicum, unum testimonium credere debere: quanto magis adversus archiepiscopum! Quia vero dicitis, ipsum se accusasse et confessum fuisse, considerate, si fuit recipienda talis confessio? Nam ut in vestro libello habetur, dicebatis ei: Pete veniam ut vita tibi concedatur. O inutilis confessio! Acsi ei diceretur: Nisi dixeris quae volumus, vivere non poteris. Ecce Arnulfus archiepiscopus ut patriarcha Joseph captus et in lacum missus, timens mori negavit .



ACTA CONCILII MOSOMENSIS

AUCTORE GERBERTO ARCHIEPISCOPO.
(Ann. 995, Jun. 2.)


[Apud Pertz, Monumenta Germaniae historica, Script. tom. III, pag. 690.]

CONCILLUM MOSMENSE

Anno ab incarnatione Domini 995, indictione VIII, a papa Johanne synodus denuntiata est habenda in parroechia Remensi metropoli. Itaque IV Nonas Junii convenientibus Mosomum venerabilissimis episcopis Liodulfo Verdunensi, Notkero civitatis Minigardevurdae, Leo abbas monasterii sancti Bonefacii urbis Romae vicem agens domni Johannis papae, medius inter eos consedit, in aecclesia beatae Dei genetricis Marie; atque in eorum prospectu Gerbertus Remorum archiepiscopus, pro sua ordinatione rationem redditurus. Interfuerunt etiam huic concilio diversarum urbium abbates non ignobiles, sed vita, moribus et scientia inter suos praeclari. Ex laicis quoque admissi sunt Godefridus comes et reliqui. Facto itaque silentio, cunctis residentibus qui aderant. Aymo episcopus surrexit et Gallice concionatus est, domnum Johannem papam episcopos Galliarum causa synodi ad Aquasgrani palatii invitasse, et eos illo venire noluisse. Item invitasse ad Urbem, et eos non venisse. Nunc pro sua sollicitudine in Remensi provintia concilium statuisse, et quae de Arnulfi dejectione et Gerberti promotione contraria sibi dicerentur, per suum vicarium velle cognoscere. Post haec protulit epistolam plumbeo sigillo munitam. Quam dissolvens, coram omnibus recitavit hoc modo se