Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


is digito decem millia, et articulo centum millia.

Si decenum per decenum millenum, dabis digito centum millia, et articulo mille millia.

Si decenum per centenum millenum, dabis digito mille millia, et etiam unicuique articulo decies mille millia.

[Cap. III. De Centeno[1]]

Si centenum per centenum, dabis digito decem millia, et articulo centies mille millia[2].

Si centenum per millenum, dabis digito centum millia, et articulo decies centena millia.

Si centenum per decenum millenum, dabis digito mille millia, et articulo decies mille millia.

Si centenum per centenum millenum, dabis digito decies mille millia, et articulo centies mille millia.

Cap. IV. De Milleno[3].

Si millenum per millenum, dabis digito decies centena millia, et articulo decies mille millia.

Si millenum per decenum millenum, dabis digito decies mille millia, et articulo centies mille millia.

Si millenum per centenum millenum, dabis digito centies mille millia, et articulo centies millies mille millia

Cap. V. De Deceno milleno [4].

Si decenum millenum per decenum millenum, dabis digito mille millia, et articulo centies mille millia[5].

Si decenum millenum per centenum millenum, dabis digito millies mille millia, et articulo decies millies mille millia.

Cap. VI. Centeno milleno.[6]

Si centenum millenum per centenum millenum, dabis digito decies millies mille millia, et articulo centies millies mille millia.

Quomodo dividatur singularis per singularem, vel centenus per centenum, vel millenus per millenum.

In partitione numerorum abaci[7], sicut se habent singulares ad singulares, sic quodammodo habent se decem ad decenos, centeni ad centenos, milleni ad millenos, hoc modo:

Si volueris dividere singulares per singulares, vel decenum per decenum, vel centenum per centenum, vel millenum per millenum, secundum denominationem eorum singulares singularibus subtrahes.

Cap. VII.

Quomodo singulares sua quantitate metiantur decenos, centenos, millenos.

In partitione numerorum a sic se habent singulares ad decenos et centenos et millenos, sic se habent deceni[8] ad centenos et millenos, et centeni ad millenos, et milleni ad ultra se compositos decenos millenos, et centenos millenos, hoc modo: Si volueris per singularem numerum dividere decenum aut centenum, aut millenum, vel simul vel intermisse, dividere differentiam a singulari[9] ad decenum, per integram denominationem dividendi multiplicabis, et articulos quidem propria denominatione et posita differentia diminues, digitos vero digitis aggregabis: et si articuli provenient ut supra, diminues usque ad solos digitos, et millenus[10] quidem habebit articulos in millenis, digitos[11] in centenis, digitos in decenis; decenus articulos in decenis, digitos in singularibus.

Cap. VIII.

Quomodo metiatur decenus centenum aut millenum, vel centenum millenum, vel millenum et ulteriores.

Si volueris per decenum numerum dividere centenum vel millenum, aut per centenum millenum vel ulteriores, aut per millenum sequentes, differentiam divisoris quasi singularis ad decenum, per integram denominationem dividendi multiplicabis, id est per vocabula singularis, ac decem articulos ac digitos diminues usque ad extremum divisorem, sicut fiebat in singularibus quemlibet numerum dividentibus.

Cap. IX.

Quomodo singulares cuncti decenis metiantur decenos centenos, millenos, vel simul dividendos[12] ,vel intermisse.

Si volueris per compositum decenum cum singulari dividere, vel simplicem decenum vel cum singulari compositum, considera quotam partem divisoris teneat singularis; nam secundus singularis habet rationem ad secundas dividendi, tertius ad tertias, quartus ad quartas, quintus ad quintas, et deinceps, id est differentia a singulari divisoris ad decenum multiplicabitur per denominationem secundarum, tertiarum, quartarum; quod vero exsuperat secundas, tertias, quartas, quintas aggregabis; et si multipliciores sunt divisore, eadem regula diminuentur: similiter vero et singulares compositi ad dividendum aggregabuntur. Et in centenis et millenis idem facies, nisi quod unum centenum vel millenum in caeteros dissipabis, quod in uno non evenit deceno, et articuli quidem ab uno centeno vel milleno secundabuntur, a pluribus dividendorum obtinebunt sedes.

Cap. X.

Item alia divisio centeni vel milleni, et deinceps per eosdem divisores.

Si volueris dividere centenum vel millenum, et deinceps, per decenum cum singulari compositum, primum centenum veluti supra divides, sumpta diff-

  1. Edit., de cento.
  2. Edit.,et. articulo centum millia.
  3. Edit., de milleno.
  4. Edit.,de deceno milleno.
  5. Edit., digitio centies mille milla et articulo millies mille millla.
  6. Edit.,de centeno milleno
  7. Edit., addunt Abaci, et legunt dicat pro sic.
  8. Edit., sic habent se decem ad centenos
  9. <Edit., intermisse, differentiam divisions a singulari.
  10. Cod. Scal., et millenos quidem.
  11. Cod. Scal.,digiti
  12. Editi o:n. divdendos.