Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/52

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
91
92
SILVESTRI H PAPAE OPP. PARS I. — DE DICIPL. MATHEM.

Passus centum et viginti quinque stadium absolvunt.

Stadia octo milliarium praestant.

Mille passus, id est milliarium et dimidium, leucam faciunt, habentem passus mille et quingentos.

Duae leugae [1], sive milliaria tria, restam efficiunt.

Quidam leucam, pro leuva legunt.

Ambitus totius terrae ducentorum quinquaginta duorum millium stadiorum absolvitur, quae faciunt leuvas Gallorum viginti et unam, per duodecim divisis eisdem stadiis; milliaria triginta unum et quingenta: per quinquaginta in divisis eisdem stadiis. Passus tricies et semel, mille millia et quingentos pedes (centies vicies et quinquies, multiplicatis eisdem stadiis); centies quinquagies et septies mille (passibus) millia et quingentas uncias (quinquies multiplicatis) millies octingenties (pedibus, nonagies mille millia (duodecies multiplicatis) mille millia. Digitos quinque millia, sex centies septuagesies et unum mille; unciae per tres multiplicatae.

Reliqua desunt in ms.
  1. Edit., leuvre


⟨[GEOMETRIA.]⟩

R. P. BERNARDI PEZII

IN OPUSCULUM SUBSEQUENS ADMONITIO

(Thesaurus Anecdotorum novissimus, Praefat. ad tom. III.)

Gerbertum, postea Sylvestrum eo nomine secundum, non solum theologicis et philosophicis, sed etiam mas thematicis disciplinis excultissimum fuisse, tum veteres tum recentiores scriptores tradunt: estque constan apud viros eruditos sententia, ideo unice apud quosdam Gerbertum in magiae suspicionem venisse, quod mathematicas disciplinas cum liberalibus artibus ita calluerit, ut eas pene mortuas in Gallia ressuscitarit. Sed ridiculam eam esse fabulam demonstrat vel solum ejus epitaphium a Sergio IV, successore Sylvestri, conditum, et ab Anonymo Zwetlensi, tom. I, p. III, in Historia Romanorum pontificum multo emendatius relatum quam apud Baronium et Papebrochium exstet. Porro quam certa hactenus Gerberti laus in mathematicis fuit, tam pauca ejus rei specimina in lucem prolata sunt. Solus Mabillonius tom. II Analectorum, pag. 212, Gerberti scholastici epistolam ad Constantinum monachum de Sphaerae constructione publicavit, quam cur. Guil. Cave ac eum secutus G. Olearius tom. II Bibliothecae Script. eccles., pag. 181, cum brevissima sit, librum de Sphaera vocent, nulla ratio est. Mabillonius in adnotatione ad laudatam Gerberti epistolam monet ejusdem Geometriam et Rhythmomachiam in bibliothecae Thuaneae ms. codice, signato num. 283, exstare, unde codex in bibliothecam Colbertinam commigravit, ut nos docet Casimirus Oudinus in Supplem. Bellarm., pag. 313, qui etiam advertit, Rhythmomachiae vetustum librum editum cum quatuor libris, idiomate suo Germanico de Lusu Schaccorum, Lipsiae anno 1616 in fol. a serenissimo duce Bruswicensi et Luneburgensi, sub nomine Gustavi Seleni, quae editio rara hodie habeatur. Caveus Hist. Litt. pag. 512, edit. Genev., Gerberti de Geometria librum ms. olim in bibliotheca quoque Farnesiana exstitisse commemorat. Alium nos eumque sexcentorum circiter annorum manu exaratum codicem, Gerberti Geometriam complexum in bibliotheca Petrensi Salisburgi reperimus, unde domum reversis reverendissimus et perillustris dominus celeberrimi Petrensis monasterii abbas, Placidus, eumdem benignissime communicavit. In eo codice textum Gerberti, nulla capitum divisione insignem, passim anonymi notulae in margine comitabantur, ex quibus eas duntaxat ad editionem nostram adhibuimus quae vetustis geometricarum mensurarum notis, nostrae aetatis penitus ignotis et singulari cura, ut in codice descriptae erant, hic in ligno incisis, aliquam lucem conciliarent. Caeterum textus non uno loco corruptus est, nec schemata geometrica ubique satis exacta. Verum a codicis nostri fide recedere nefas nobis esse duximus. Restituant male affecta loca, quibus Colbertinum aliosque manuscriptos codices fortuna obtulerit. Interim vel ex hoc Gerberti libro de Geometria satis intelligi potest disciplinas mathematicas aliasque egregias artes saeculo X nequaquam adeo jacuisse, ut quidam recentiores scriptores finxerunt. Forte non adeo multi vel nostro politissimo saeculo de Geometria Gerberto elegantius, brevius et apertius commentati sunt. Sed nobis comparationes temporum et hominum hic instituere propositum non est.

⟨[GEOMETRIA.]⟩

INCIPIT PROLOGUS IN GEOMETRIAM GERBERTI.

(Apud R. P. Bernardum Pezium, Thes. Anecd. noviss., tom. III, part. II, pag. 5.)

In quatuor matheseos ordine disciplinarum tertium post arithmeticae musicaeque tractatum geometrica speculatio naturaliter obtinet locum. Cujus videlicet ordinis ratio, quia in ipsis arithmeticae institutionis principiis a doctissimo et disertissimo liberalium artium tractatore Boetio satis luculenta datur, a nostris melius fatuitate, utpote nota, reticetur.

Haec vero disciplina, ut simplicibus loquar, a terrae mensura Graecum nomen accepit: γῆ enim, Graeca lingua, terra, μέτρον mensura dicitur.

Hujus inventores primi traduntur Aegyptii, qui propter Nili fluminis eluvionem, agrorum limites inundatione sui saepius confundentis, talis solertiam artis excogitavere, cujus exercitatione sui quisque