Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
97
98
DE GEOMETRIA.

Laterculus non in sola longitudine, ut superiores, accipi potest, sed ei latitudo etiam est, ut constratus fiat, habetque in latitudine pedem unum, in longitudine quoque pedem unum et deuncem ejus, in lato uncias duodecim, in longo viginti tres; hicque in tota area sua habet uncias constratas 276. Dictus autem laterculus diminutive a latere, id est tegula, quia hujus mensurae ad tegenda seu consternenda aedificia fieri solebat.

Cubitus recipit pedem unum et semissem, sextas duas, palmos sex, uncias 18, digitos 24. Hic etiam in quibusdam locis pro statura hominum recipitur.

Gradus recipit cubitos 2, pedes 3, sextas 4, palmos 12, uncias 36, digitos 48. Dictus, quod gradientes homines saepius tantum spatii alternatim metiantur.

Passus continet gradum unum et (Vetus Glossa in cod. exponit bissem; alias est dodrans) cubitos 3 et (Eadem Glossa, trientem) pedes quinque, sextas 6 et , palmos 20, uncias 60, digitos 80. Hujus in itinerum spatiis maximus usus est metiendis. Dictus passus a patendo videtur, pro eo quod patentibus intercapedine quinque pedum cruribus figuratur: unde et passi crines dicuntur.

Pertica, quae et decempeda, continet passus 2, gradus 3 et trientem, cubitos 6 et bissem, pedes 10, sextas 13 et , palmos 40, uncias 120, digitos 160. Dicta pertica quasi portica a portando scilicet. Manu namque mensoris ad agros dimetiendos virga mensuralis portatur.

Actus minimus in quantitate tantum superficiei agrorum consideratur, habetque in lato pedes 4, in longo 140. Qui invicem ducti, id est, quater 140, in tota agri superficie constratos pedes 560 ostendunt. Ductus autem ab agendo rurali opere videtur.

Clima, eodem modo agri quantitatem designans, habet et in longo et in lato pedes 60. Qui invicem ducti 1600 pedes constratos complent.

Porta, nihilhominus agri mensuram indicans, in longitudine 80, in latitudine 36 pedes habet. Qui invicem ducti 2400 indicant constratos.

Actus quadratus, qui et agripennus seu aripennus dicitur, quo agri modum discriminamus, per singula quatuor latera perticas 12, id est, pedes 120 recipit. Qui in se ducti 144 perticas constratas, pedesque ejusmodi constratos 14400 in agripenno demonstrant.

Jugerum seu juger, seu jugus, quod junctis duobus aripennis confit, indeque ab jungendo nomen accipit, quantitatem itidem agri . . . niens, habet in longitudine perticas 24, id est pedes 240; in latitudine perticas 12, id est 120 pedes. Qua latitudine per longitudinem ducta in superficie jugeri perticas constratas 288, pedes vero 28800 invenies. Hujus quartam partem tabulam appellant, continentem perticas constratas 72.

Centuria est ager 200 continens jugera, dicta, quod apud antiquiores centenis tantum jugeribus computabatur. Hae tamen, quae agrorum quantitatem designant, mensurae, magis in quantitate areae planitieque lineis circumscripta, quam ipsarum, quibus circumscribitur, linearum longitudine, considerandae sunt. Cujus enim longitudinis lineae aream includant, nihil interest, si tamen ipsa propriam quantitatem area non amittat, ut in jugero. Utrum enim in longo 24 perticas, in lato vero 12, ut supra dictum est, habeat, an in longo 18, in lato 16; an in longo 32, in lato vero 9; an alio atque alio modo longitudo latitudoque permutentur, si tamen mutua multiplicatione 288 constratas perticas efficere possunt, jugerum nihilominus implebunt. Idemque in agripenno et caeteris agrorum mensuris sentiendum est.

Stadium autem, quod magis in itinerum dimensionibus usuale est, continet passus 125, gradus 208 et trientem, cubitos 416 et , pedes 625, sextas 933 et trientem, palmos 2500, uncias 7500, digitos 1000. Dictum autem stadium dicitur a stando, seu quod juvenes currentes emenso hoc spatio ad metam starent; seu quod Hercules primus hoc spatium uno anhelitu transcursum stando signaverat.

Milliarium habet stadia 8, passus mille (unde et nomen accepit), gradus 1600, 61 , cubitos 3300, 33 , pedes 5000, sextas 6600, 66 , palmos 20000, uncias 60000, digitos 80000. Hoc permissu priscae legis iter Sabbati fuit.

Leuca recipit milliarium unum et dimidium, stadia 12, passus mille quingentos, gradus 2500, cubitos 5000, pedes 7500, sextas 10000, palmos 30000, uncias 90000, digitos 120000. Dicta leuca a levando, id est, relevando post tantum iter corpore. Unde et apud Teutonicos Rasta a requiescendo appellatur.

CAPUT III.

De descriptione quantitatis earumdem mensurarum trifaria.

Sed quia haec de linearibus, id est solam longitudinem designantibus mensuris utcunque dicta sunt, nunc quoque earumdem quantitatem, si constratae aut solidae fiant, per passus, pedes et digitos in subjecta, si placet, paginula quam brevissime subnotemus, eas videlicet intermittentes quas, quantitates tantum superficiei agrorum, demonstrare praediximus.

Leuca habet lineares passus 1500, constratos his M̄.Ī.C̄C̄.L, solidos ter M̄M̄M̄, et ter CM̄M̄, et LXX, es M̄M̄, et Ves ĪĪ.

Milliarium habet lineares passus mille, constrato M̄Ī, solidos M̄M̄, millia M̄M̄ millia.

Pertica habet lineares passus duos, constratos quatuor, solidos octo.

Passus habet lineares pedes quinque, constratos 25, solidos 125.

Gradus habet lineares pedes 3, constratos 9, solidos 27.