Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
159
160
SILVESTRI II PAPÆ OPP PARS. I.—DE DISCIPLIN. MATHEM.

INCIPIT
DE RATIONALI ET RATIONE UTI,

A SAPIENTISSIMO VIRO DOMNO GERBERTO, ET APOSTOLICAE SEDIS SUMMO PONTIFICE EXCUSSUM, EXIGENTE OTTONE AUGUSTO TERTIO.

Domno, et glorioso Ottoni, Caesari semper Augusto Romanorum imperatori, Gerbertus episcopus, debitae servitutis obsequium.

Cum in Germania ferventioris anni tempus demoraremur, imperialibus astricti obsequiis, ut semper sumus, semperque erimus, nescio quid arcana divina mensuram secum tacite retractans motus animi in verba resolvit, et quae ab Aristotele summisque viris erant difficillimis descripta sententiis, in medium protulit: ut mirum foret inter bellorum discrimina, quae contra Sarmatas parabantur, aliquem mortalium hos mentis recessus habere potuisse, a quibus tam subtilia, tam praeclara, velut quidam rivi a purissimo fonte profluerent. Meministis enim, et meminisse possumus, adfuisse tum multos nobiles scholasticos, et eruditos, inter quos nonnulli aderant episcopi, sapientia praeclari et eloquentia insignes. Eorum tamen vidimus neminem, qui earum quaestionum ullam digne explicuerit, quod quaedam nimis ab usu remotae, nec dubitationem ante habuerint, et quaedam saepe numero ventilatae dissolvi non potuerint. Vestra quoque divina providentia ignorantiam sacro palatio indignam judicans, ea, quae de Rationali et ratione uti diverso modo a diversis objectabantur, me discutere imperavit. Quod quidem tunc et languor corporis et graviora distulerunt negotia: nunc secunda valetudine reddita, inter rei publicae ac privatae curas in hoc ipso itinere Italico positus, comesque individuus, quoad vita superfuerit, in omni obsequio futurus, quae de hac quaestione concepi breviter describo, ne sacrum palatium torpuisse putet Italia, et ne se solam jactet Graecia in imperiali philosophia, et Romana potentia Nostrum, nostrum est Romanum imperium. Dant vires ferax frugum Italia, et ferax militum Gallia et Germania, nec Scythicae nobis desunt fortissima regna. Noster es Caesar, Romanorum imperator et Auguste, qui summo Graecorum sanguine ortus, Graecos imperio superas, Romanis haereditario jure imperas, utrosque ingenio et eloquio praevenis. Dicemus ergo in praesentia tanti judicis, primum quaedam scholasticorum praeludia, vel potius sophistica: tunc philosophorum in his inventa persequemur; deinde finem propositae quaestionis multiplex et spinosa complebit dialectica.

I. Quaeritur, inquiunt, quid sit, quod ait Porphyrius, differentiam velut ad cognatam sibi differentiam praedicari, ut Ratione uti ad Rationale; cum majora de minoribus semper praedicentur; minora de majoribus nunquam; ut animal, quoniam majus est equo, et homo est, praedicatur, de quo et homo est: quomodo ergo Ratione uti praedicatur de Rationali, cum majus esse videatur Rationale quam Ratione uti? Omne enim, quod ratione utitur, rationale est; sed Rationale, inquiunt, potestatis est sine actu: Ratione uti, potestatis cum actu. Plus vero est potestatis cum actu quam sola potestas. Jure, inquiunt, ergo praedicatur Ratione uti de Rationali, tanquam majus de minori.

II. Ad hoc respondetur: Quomodo quae a generalissimis ad specialissima recta linea descendunt, vel subalterna genera, vel per differentias, sive sint ea in substantiis, sive in accidentibus collocata, talia sunt; ut inferiora universaliter prolata, superiorum omnium nomina, diffinitionesque ut sensibile, cum sit differentia posita sub animato corpore, universaliter prolata, suscipit nomen, et definitionem superiorum: omne enim sensibile et animatum corpus, et substantia est, et omnis virtus, et habitus, et qualitas. Quod si eodem modo Rationale sub Ratione uti positum sit, quomodo universaliter prolatum suscipiet nomen sui praedicati idem Rationale? Non enim omne quod Rationale est, Ratione uti putatur. Ergo si Rationale tantum potestatis est, et Ratione uti potestatis et actus, praedicabitur Ratione uti de Rationali. Et rursus, si Rationale universaliter prolatum non suscipit nomen supra dicti, id est Ratione uti, non praedicabitur Ratione uti de Rationali: eruntque duo contraria: praedicari et non praedicari, in eodem subjecto; quod fieri non potest.

III. Constituamus item, inquiunt, alias differentias secundum accidens, praediceturque accidentalis differentia velut ad cognatam sibi accidentalem differentiam, ut ambulare ad ambulabile. Hoc autem secundum fiat accidentis naturam; ut quoniam in individuis primum accidentia considerantur, post in speciebus et generibus. Dicamus Ciceronem ambulare, quoniam ambulabilis est: et rursus, quia Cicero homo est, et ambulat, et ambulabilis est, dicatur et homo ambulare, et ambulabilis. Et item animal, cum ambulet, ambulabile est. In quibus videndum est, inquiunt, ne forte ratio causae et effecti vitalibus esse videatur. Ut enim causa effectum praecedere dicitur, ut est: quia vidit, amavit; sic potestas actum omni necessitate praecedit. Et quia haec praecedentia non solum priora, sed etiam interempta