Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
161
162
DE RATIONAL ET RATIONE UTI.

interimunt secum posteriora, necesse est, potestate ablata, actum quoque auferri. Si enim Cicero non est ambulabilis, id est, si ambulare non potest, omnino non ambulat, id est, non actum ambulandi exercet, quem sine potestate non est intelligere. Quod si Ratione uti actus cum potestate est, Rationale autem sola potestas, sublata sola potestate, quae natura prior est, actus cum potestate esse non potest. Non igitur, quod natura posterius est, de eo praedicabitur, quod natura prius est. Est autem natura prius potestas, posterius actus: non igitur secundum potestatem et actum praedicabitur Ratione uti de Rationali.

IV. Sed merito, inquiunt, suae dignitatis seu excellentia vel potentia numerosius est Ratione uti, quam Rationale. At natura generum, specierum, vel differentiarum non suscipit: homo enim et asinus aeque sub animali sunt, et Deus atque homo aequaliter participant Rationali differentia. Non igitur, inquiunt, secundum dignitatem, vel potentiam, vel excellentiam praedicatur Ratione uti de Rationali.

V. His propositionibus, sive objectionibus multa ex adverso posse objici video. Quapropter sophistica, id est, cavillatoria colluctatione remota, quaedam de natura potestatis et actus explicanda sunt, et in qua eorum specie Rationale et Ratione uti versentur: de natura quoque prioris, utrum praedicationibus conveniat; et nonnulla de praedicationum natura et ordine, et, quasi quodam filo ad id, de quo quaestio est, id est ad praedicationem, quae est de Ratione uti ad Rationale, disputatio deducatur.

VI. Hoc autem majorum traditione, potissimunque Aristotelis fieri judico, quibusdam verbis ac sententiis ejus ad hanc rem pertinentibus breviter et dilucide interpretatis. Quaedam, inquit, potestates aequivocae sunt. Bene ait: quaedam: quia non omnis potestas aequivoca est: quae enim ex se species profundit [cod., profunda], non aequivoca, sed univoca est. Ea autem potestas est aequivoca, quae praedicatur de actu, et de ea potestate quae potest pervenire ad actum. Nullam enim diffinitionem recipiet, quae utrique sit communis; sed eam, quae in actu est, et nomen et diffinitionem suis speciebus donat, de qua ita ait Aristoteles: Manifestum est ex his, quae dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Quare, si priora sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt. Et haec quidem sine potestate actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum possibilitate, quae natura priora sunt, tempore vero posteriora. Alia vero nunquam sunt actu, sed potestate sola. Quae necessaria sunt, inquit, in actu sunt, eo scilicet, quem relinquere nequeunt, ut coelum et sol proprium motum. Item quae necessaria sunt, sempiterna sunt, et quae sempiterna sunt, priora sunt his potestatibus quae in actum nondum venerunt. Ergo actus, qui semper est, prior est eo actu qui nondum est. Actus enim, qui semper est, ex potestate non venit; quia quando res illa fuit, ab ejus substantia non defuit. In rebus itaque necessariis, in quibus actus sempiternus est, ipsas quoque res sempiternas esse necesse est, ut in coelo et sole intelligitur, quae non solum sempiterna, sed divina et immortalia philosophi putaverunt.

VII. Sunt non necessarii item actus quorum species duplex est. Alia enim eorum ex potestate ad actum venerunt; alia substantiam sui cum ipso actu sortita sunt: sed quae ex potestate ad actum venerunt, hujusmodi sunt, ut quando Cicero sedet, antequam sederet, potuit sedere; neque enim sedisset, si potestatem sedendi ante non habuisset. Sedet ergo Cicero, id est, sedendi actum exercet; quia actus ex potestate venit. Alter vero actus, qui a potestate non venit, sed cum re subsistente semper subsistit, hujusmodi est: ut quando ignis calet, antequam ipse ignis esset, nulla calendi potestas praecessit; sed quod ejus substantia fuit, calere non destitit, id est, actum calendi non deseruit, quod sibi cum supernis et coelestibus substantiis commune est. Distat vero quod illa superna in necessaria specie sunt, eorumque substantia, cum sit incorruptibilis, non solum actum nunquam deseruerunt, sed etiam ipsa non perimuntur. Ignis vero, cum sit in specie non necessaria, actum quidem, quousque subsistit, non deserit; sed quia in necessaria specie non est, actum simul cum substantia perdit. Quae enim necessaria semper ex necessitate sunt, nec unquam non esse possunt. Ignis vero ex necessitate quidem non est, sed actum calendi ex necessitate habet; quousque est. Recte ergo dictum est ab Aristotele: Quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Secundum necessitatem quippe omnia superna, quae sunt et quae subsistunt, nunquam interimenda suumque actum nunquam relictura. Quare, inquit, si priora sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt. Ex natura rerum veritatem colligit propositionum. Quia enim omne quod est aut simplex, aut compositum, manifestum est prius esse simplicia quam composita. In divinis autem et supernis nihil compositum est, sed sunt omnia simplicia. Alioquin omne compositum necesse est ut in ea resolvatur unde compositum est. Non resolvuntur autem divinae coelestesque substantiae, rerumque omnium elementa, quia simplicia sunt et incomposita. Quae autem ex primis conjuncta sunt elementis, in eadem rursus resolvuntur. Priora sunt igitur sempiterna, quae aliorum omnium principium sunt his quae sempiterna non sunt. Sed quae sempiterna sunt, sine actu non sunt, nec fuere: prior est igitur actus potestate.

VIII. Rursus Aristoteles autem velut genus constare volens ex natura rerum praejacentium, partitione facta, differentias ac species ejus determinat. Et haec quidem sine potestate actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum potestate, quae natura priora sunt, tempore vero posteriora. Rerum, inquit, alia sunt actu sine potestate; alia actu cum postestate, et actu quidem sine potestate, ut primae