Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
163
164
SILVESTRI II PAPÆ OPP PARS. I.—DE DISCIPLIN. MATHEM.

substantiae. Quae ideo primae dicuntur, quia rerum principia sint. Sine potestate autem ea scilicet, quod utrumlibet potest. Coelum enim et sol non possunt non moveri, et ignis non calere, et aqua non humida esse. Illa vero, quae actu sunt cum potestate, ex motu animi descendunt, ut cum sedeo, motu animi ad hunc actum accessi, quem actum potestas sedendi praecessit: non enim sedissem, nisi prius mihi sedendi potestas fuisset. Et cum haec potestas tempore praecedat actum, actus tamen cum potestate ab Aristotele prius esse dicitur quam sola potestas; quae actu, inquit, sunt cum potestate, natura priora sunt, tempore vero posteriora. Hoc ideo fit: quia potestas, cum sit initium actus, imperfectum quoddam est; perfecta autem imperfectis priora

sunt, et quae a generositate suae naturae praecellunt, et quia ut bonitas, ut virtus aequalia sunt. Est autem

prius aequale quam inaequale: omnis enim inaequalitas ab aequalitate descendit. Ergo actus, in quo potestas consummata et perfecta est, prius est quam potestas, quae ante actum curta et est imperfecta: quae quamvis tempore praecesserit, natura tamen velut minus habens a perfecto defluxit.

IX. Alia vero, inquit, nunquam sunt actu, sed potestate solum. Numerus namque potestate infinitus est; sed cum dixeris quemlibet, actu finitus est. Et de tempore eadem ratio est. Tempus enim potestate infinitum est: sed cum dixeris diem, mensem, annum, vel aliud quodlibet, actu finitum est. Facienda est igitur horum omnium descriptio, ut et figura, oculis subjecta, melius praedicta clarescant. In hac prima descriptione nihil aliud quam actus et potestatis aequivocatio demonstratur: solo enim nomine participant

X. Et de potestate quidem manifestum est, quia potestas dicitur: actus vero ideo potestas nominatur, quia quod est, esse potest. Altera vero descriptio divisionem generis continet. Est enim actus genus. Hujus species sunt duae: necessaria, et non necessaria. Et de necessario quidem dictum est quod in supernis substantiis, semperque in sua integritate manentibus inveniatur. Non necessarium vero duas ex se species fundit: altera, quae a potestate ad actum pervenerit; altera, quae non a potestate, sed a subsistendi natura in actu proruperit. Si vero eam speciem, quae nunquam est actu, sed sola potestate, in superiori formula concludere velimus, ut ita partiamur licebit: rerum alia sunt actu; alia potestate, actum significantes eum qui loco generis positus est. Potestatem vero rursum dividamus in eam quae actu esse possit; et in eam quae nunquam actu esse possit. His ita positis, quaerendum est quaenam sit potestas Rationalis differentiae: utrum ea, quae nunquam in actum venire possit, an ea, quae in actum venire contingat; quive actus cum potestate, qui in altera differentia, quae est: Ratione uti, proponitur? Isne quem potestas praecedat, an is quem potestas comitetur? Longe enim alia est ratio potestatis sequentis actum, et alia praecedentis; tantumque hae potestates proprietate suae naturae disjunctae sunt, ut ubi fuerit una non possit esse altera. Ergo est in rebus mutabilibus potestas, quae vocatur utrumlibet praecedens et subsequens, ut quando Cicero ambulat, antequam ambularet, potuit ambulare et non ambulare: et quia ambulat, consequitur eum ambulare posse, sed non ex necessitate; potest enim et non ambulare. In rebus vero supernis et simplicibus rerum elementis nulla potestas reperitur quae possit utrumlibet, nec ea quae praecedit actum. Inest autem eorum actui