Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
165
166
DE RATIONALI ET RATIONE UTI.

potestas immobilis et fixa, ac per hoc necessaria, quae unum possit et non utrumlibet. Quia enim sol movetur, eum moveri posse manifestum est, et non moveri non posse necesse est. Et quia diversis rerum generibus, id est mutabilibus et immutabilibus, diversas potestates attribuimus, quaerendum est ubi differentiae Rationalis, et Rationale uti collocari valeant?

XI. Video autem Rationalem differentiam in sempiternis ac necessariis esse, et quorum substantia nunquam esse desinat. Substantiales quoque differentiae, itemque species, et genera semper sunt. Alia sunt quidem rerum formae, vel, ut ita dixerim, formae formarum; alia sunt actus; alia sunt quaedam potestates. Est igitur Rationale, dum est in intelligibilibus, sub necessaria specie actus, ubi non est ea potestas quae possit utrumlibet, sed ea quae sit fixa, immobilis et necessaria. Sed quia haec intelligibilia, dum se corruptibilibus applicant, tactu corporum variantur, transeunt haec omnia rursus ad eam potestatem quae possit pervenire ad actum: aliter enim Rationale, vel, ut universalius dicamus, aliter genera et species, differentiae, propria et accidentia in intellectibilibus, aliter in naturalibus. In intellectibilibus quoque rerum formae sunt; in intelligibilibus alia sunt quidem passiones; alia sunt actus. Nam quoniam in anima versantur, dum intelliguntur, animae passiones sunt; quia omnis intellectus animae est passio. Dum vero accurato perfectoque studio ad scientiam veniunt, actus animae sunt; quia omnis scientia animae actus est. Rationale ergo aliter in sempiterna specie hominis consideratur, sive in intellectibilibus sive intelligibilibus, aliter in naturalibus. Ibi formae, vel actus sempiterni sunt; hic potestas quae ad actum pervenire possit, ut, quoniam Cicero homo est, homo vero rationalis dicitur, Cicero rationalis, quod ratione uti possit, id est, eum actum exercere, quia venit a potestate quae est ad utrumlibet; potest enim Cicero uti ratione, et potest non uti. Ergo quia Rationalis differentia substantialiter inest Ciceroni, vel homini, ratione autem uti accidentaliter, merito Ratione uti dicitur praedicari de Rationali, tanquam accidens de subjecto: quod enim adest, et abest praeter subjecti corruptionem, accidens est. Ratione autem uti ab homine, vel Platone, et de Rationalibus sine subjecti corruptione abesse videmus: accidens igitur est Ratione uti. Amplius: Ratione uti facere est; qui enim ratione utitur, aliquid agit, id est, quemdam actum ratiocinandi exercet. Facere autem unum ex generalissimis generibus accidentium est: igitur Uti ratione accidens est.

XII. Sed quod Rationali accidat, ita colligitur: quod Rationale est, Ratione uti potest; quod autem Ratione uti potest, ratione utitur: ergo Ratione uti Rationali accidit, praedicaturque Ratione uti de Rationali velut ad cognatam sibi differentiam. Ut enim rationali differentia a caeteris animalibus, quae rationabilia non sunt, distamus, ita eo quia ratione utimur, a caeteris, quae uti non possunt, differimus. Item homo semper rationalis est, non autem semper utitur ratione. Non est igitur ratione uti substantialis differentia.

XIII. Sed forte quaeritur quid sit hoc ipsum: Uti ratione, et quia haec differentia sit cognata differentiae rationali? Quid est, inquit Boetius, uti ratione, nisi uti judicatione? Omne enim commune nobis est cum caeteris animantibus; sola ratione disjungimur. Quod si sola quoque judicatione inter nos et caetera animalia est distantia, cur dubitemus Ratione uti hoc esse, quod est uti judicatione? Quod si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulerit: hominis ratione sublata, nec ipsa quoque humanitas permanebit. Si igitur secundum Boetium ratione uti a caeteris animalibus differimus, sicut differentia rationali, juste Ratione uti ad Rationale velut ad cognatam sibi differentiam praedicatur, et velut accidens de subjecto, sine quo esse non possit. Si enim tollas subjectum, id est rationale, nemo erit qui utatur ratione. Quod si accidens tollas, id est Uti ratione, non idcirco subjectum, id est Rationale, sustulisti. Potest enim homo esse qui etiam dormiens Rationale est, sed non utitur ratione.

XIV. Sed qui praedicatur, inquiunt, terminus, major, vel aequus debet esse subjecto: ut vero minor sit, esse non potest. Videtur autem Ratione uti minus esse Rationali: rationale namque totam speciem hominis, vel Dei comprehendit: Ratione autem uti non omnes, sed eos tantum qui rationis actum exercent. Quoniam ergo minus de majori praedicabitur, locus hic admonet ut de natura praedicationis pauca dicantur. Potest enim videri nonnullis haec dubietas in aliis praedicationibus, ut cum dicimus: homo philosophus est: homo subjectus terminus est; philosophus praedicatus, nec videtur posse aequari. Praedicatur terminus de subjecto, sed multo minor est. Non enim omnes homines philosophi sunt. Sed hoc modo vis praedicationis non recte accipitur; fit enim praedicatio vel substantiae de substantia, ut: homo animal est; aut accidentis de accidenti, ut: dialectica scientia est; aut accidentis de substantia, ut: homo albus est. Item accidens cum semper sit in subjecto, subjectum autem sit semper universale, aut particulare, accidens quoque secundum subjecti naturam aut erit universale, aut particulare, ut scientia: cum sit universale accidens (de multis enim praedicatur), cum est in Platone, particularis est et individua, sicut ipse Plato; cum autem proponitur esse in homine, in re scilicet universali, intelligitur et ipsa universalis, ut: homo sciens est. Et rursus, quoniam accidentia principaliter in individuis considerantur, id est in primis substantiis; idcirco enim ipsa individua primae substantiae dicuntur, sive quod ipsorum accidentium susceptiva sunt, sive quia prima ad notitiam veniunt. Ergo erit eorum intellectus in secundis substantiis secundum naturam primarum substantiarum, ut: quoniam calvities in Socrate est,