Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
GERBERTI
POSTMODUM
SILVESTRI II PAPAE
OPERUM PARS SECUNDA.---DE REBUS ECCLESIASTICIS.


Sermo
DE INFORMATIONE EPISCOPORUM.

(Apud Mabill. Analect.nov. edit., pag. 103.)

Si quis, fratres, oraculi reminiscatur quo frugi famulum, de reservata sibi pecunia quam praerogandam susceperat, increpavit, dicens: Tu dedisses pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem eam (Luc. XIX, 33); non jam otiosus auditor collatam sibi divini muneris gratiam suis tantum usibus reservabit: sed, cunctis eam communicabilem faciens, copiosius praerogando securius possidebit, ut sibi per haec et plurimis aedificationis exhibeat fructum, et velut decora arbor, pomis referta, non infructuosa probatur occupare terram, dum vivit, cum et ipsa suis pomis ornatur, et omnes qui ex ea fructum perceperint, saginantur, beato nos etiam Apostolo ad haec eadem invitante: Nolite quaerere quae vestra sunt, sed quae aliorum (I Cor. X, 24); et alibi: Non quaero quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Ibid., 3). Idcirco nos quibus verbi Domini credita est dispensatio, et gregem Christi alendum nutriendumque suscepimus: non sine ingentis periculi noxa nos credimus evasuros, si non modo secundum haec [non] vivamus, sed etiam si minime praedicemus. Et licet ad haec praedicanda nos retardet vitae improbitas, invitat tamen praecepti necessitas. Et ut vae mihi est, si minime praedicavero, et si susceptum thesaurum in terra defossum in meo corde diu occultavero, et lucernam divini verbi compressam sub modio retentavero, et non super candelabrum propositam cunctorum oculis manifestavero: ita, si claustra humanae imperitiae per claves illas regni coelorum, quas in beato Petro apostolo cuncti suscepimus sacerdotes, minime reseravero, ut audire per haec merear pro linguae meae modulo: Euge, serve bone et fidelis, quia in paucis fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV, 21). Unde verens his increpationibus et suppliciis sub Dei timore pene perculsus, et amore fraterno invitatus, non jam ad subditum loquar vulgum, quos jugiter monere soleo: sed ad ipsos jam praedicatores vulgi mea convertam verba, et meis conservis, velut obediens servus, id est episcopus sacerdotibus, audaciter praedicare salutis munia non retardabo. Nec praerogativam mihi conscientiae, si haec meis consacerdotibus charitatis intuitu praerogem, vindicavero; aut vitae perfectae me esse fateor, cum de vita perfecta alios moneo: sed potius cum haec ad illos loqui audeo, simul cum illis quae loquor audiam.

Aggrediar jam, divina ope suffultus, facultate qua valeo, et, eorum precibus adjutus ad quos noster respicit sermo desideratum iter carpam, et quasi tum in gremio sacerdotum positus ipsos alloquar sacerdotes. Audite me, beatissimi patres, et, si dignum ducitis, sanctissimi fratres: audite me, stirps levitica, germen sacerdotale, propago sanctificata, duces et rectores gregis Christi: audite me rogantem pariter et timentem, et commodis communibus sollicite consulentem, et honorem episcopatus demonstrare volentem: ut, cum honoris ejus praerogativam monstravero, merita etiam congrua requiramus. Nec falli possumus in opere, qui cognoscimus veritatem. Dignum est enim ut dignitas sacerdotalis prius noscatur a nobis, et sic deinde servetur a nobis, ut psalmographi sententia repellatur a nobis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. CXLVIII).

Honor igitur, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus aequari. Si regum compares infulas et principum diademata, longe erit inferius, quasi plumbi metallum ad auri fulgorem compares; quippe cum videas regum colla et principum genibus submitti sacerdotum, et exosculatis eorum decretis, orationibus eorum credant se com-