Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
171.
172
SILVESTRI II PAPÆ OPP. PARS II.—DE REBUS ECCLES.

muniri. Quid jam de plebis multitudine dixerim, cui non solum praeferri a Domino meruit, sed ut eam quoque jure tueatur paterno, praeceptis imperatum est evangelicis? Sic certe a Domino ad beatum Petrum dictum est: Petre, amas me? et ille: Tu scis, Domine, quia amo te (Joan. XXI). Et cum hoc tertio fuisset interrogatus, et trina responsione fuisset subsecutus, repetitum est ei a Domino tertio: Pasce oves meas. Quas oves, quem gregem non solum tunc beatus suscepit apostolus, sed et nobiscum eas accepit, et cum illo eas suscipimus omnes. Unde regenda sacerdotibus contraduntur, et merito rectoribus suis subdi dicuntur, quia, evangelico mandato coruscante, videmus nihilominus esse praefixum: Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum suum: sed sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus (Luc. VI, 40).

Haec vero cuncta, fratres, ideo praemisisse nos debetis cognoscere, ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis reperiri. Ut, cum dignitatem episcopatus demonstramus, episcoporum oculis et digni noscamur quod sumus; et quod sumus professione, actione potius quam nomine demonstremus: ut nomen congruat actioni, et actio respondeat nomini: ne sit nomen inane, et crimen immane; ne sit honor sublimis, et vita poenalis; ne sit deifica professio, et illicita actio; ne sit religiosus amictus, et irreligiosus profectus; ne sit gradus excelsus, et deformis excessus; ne habeatur in ecclesia cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur multo humilior; ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus caninam; ne professionem monstremus ovinam, et feritatem habemus lupinam; ut digne nobis per prophetam respondeatur a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13). Quia, fratres, ut senatorem chlamys monstrat, agricultura rusticum, barbarum arma, nautam remigii peritia, et singulos quosque opifices operis sui qualitas ipsos demonstrat auctores; sic episcopum non nisi episcopalis opera signat, ut ex tempore magis quam professione noscatur, meritis episcopus quam nomine vocitetur; quia ut nihil esse dicimus episcopo excellentius, sic nihil est miserabilius, si de sua vita episcopus periclitetur, si sacerdos in crimine teneatur, si pontifex vitiorum maculis polluatur. Et ut levius est de plano corruere, sic qui ex sublimi ceciderit, grave incurrit exitium. Honor quidem coram hominibus episcopalis magnus; sed post lapsum (quod absit!) dolor magnus. In Ecclesia gradus altus; sed, si exinde per negligentiam delabatur, a cunctis miserabiliter denotatur. Magna sublimitas magnam cautelam desiderat; honor grandior grandiori sollicitudine indiget. Cui plus creditur, plus ab illo exigitur, et potentes potenter tormenta patientur; et scienti legem et non facienti, peccatum est illi; et servus qui novit voluntatem Domini, et non facit digna, plagis vapulabit multis.

Aliud enim ab episcopo requirit Deus, et aliud a presbytero; aliud a diacono, et aliud a clerico, atque aliud a laico: et, licet cunctorum per singula requirat opus, plus tamen ab illo exigetur cui major est cura commissa; ampliores poenas luet cui numerosior regendorum populorum, si neglecta credita est, dispensatio. Et ut ipsius episcopatus modum et formulam nostris consacerdotibus depingamus, apostolica nobis est per omnia regula revolvenda; quia de eis per singula episcopatus lineamenta distinguit, ne aliqui sacerdotum garruli querelentur commentis se nostris in hoc opere increpatos magis, quam apostolicis sententiis redargutos. Sic enim ad cunctos episcopos beatus ait apostolus: Fidelis sermo (I Tim. III, 1), ac si diceret: De quo sum locuturus, veraciter dico, ne quis me existimet fuisse mentitum. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat hoc est: Episcopus esse cupis? Magnum est quod ambis; sed opus bonum simul, si amplecteris. Caeterum episcopus esse non poteris, si episcopales actus aspernari volueris. Et denuo infert, et ait: Oporte episcopum irreprehensibilem esse; irreprehensibilem ait, nempe si reprehenderis, culpae deformitati subderis. Et profecto culpa ad reatum trahit, reatui poenae subditus poenae servituti obnoxius erit, servituti obnoxius libertatem amittit. Ecce quae evenit libertas episcopalis, per hos gradus quos diximus criminales. Sed ut reprehendi non possis, irreprehensibiles per omnia actus custodi. Post haec addit: Unius uxoris virum. Si ad litteram respicias, bigamiam condemnat, ne secundos noverit concubitus, qui episcopatus gradum consequi desiderat. Si vero allegoricis sentiatur sensibus, inhibet episcopo duas habere uxores, id est, ne post catholicum dogma, sensum haereticum sumat; sed Christianae tantum sinceritatis sibi associet fidem, ut unius uxoris tantum, id est, Ecclesiae, vir, episcopus appelletur. Sequitur: Sobrium. Sobrium ait, hoc est non vino tantum, sed moribus parcum, ut ne vino amplius indulgeat, et mente sobrius gaudeat; qui si hoc non facit, episcopus non erit. Et adjungens sequentia ait: Prudentem (I Cor. III, 19). Prudentiam quippe non mundialem, de qua dicitur quod stultitia sit apud Deum; sed spiritualem, id est, quae et opere circumspecta sit et verbo perita, ut sit astutus sicut serpens et simplex sicut columba; qui si talis non est, episcopus non est. Et denuo infert: Ornatum. Si ad superficiem tantum litterae attendamus, non aliud sacerdotis, quam amictum quaeremus clariorem verbi gratia, castorinas quaeremus aut sericas vestes: et ille inter episcopos se credet sanctiorem, qui indumentum [l., vestem] habuerit clariorem. Sed sanctus Apostolus taliter se intelligi non vult, qui non carne episcopum sed mente ornare desiderat, ut ille sacerdos placeat Deo qui animam habuerit compositam Deo. Qui vero haec non facit, episcopus non erit; et injusti infamiam incurrit, qui sanctum Apostolum contemnit. Et post haec addit: Hospitalem; ut humanitatis intuitu hospitio reci-