Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
173
174
DE INFROMATIONE EPISCOPORUM

piat non habentem hospitium, et egenum sine tecto in domum inducat suam; nec solum consumat dona Christi, quae ei largita est bonitas Christi. Docibilem, id est si polleat sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter edoceat, sed et cunctarum queat haeresum contradictiones repellere, ne sua imperitia imperitos minime doceat, et hujusmodi eveniat quod scriptum est: Caecus caeco si ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Qui vero talem se, ut diximus, ignorat, sacerdotium minime appetat, ne locum alterius adimat, qui fulgore suae sapientiae cunctos collustrare poterat. Item ait: Non vinolentum, hoc est non multo vino deditum, ut sic potet episcopus ut utrum biberit ignoretur, ne post largam potationem muliebri delectetur libidine, quia per vinum, sicut ait Apostolus, omnis enutritur luxuria. Qui si haec non potest, episcopus esse non potest. Demum subsequitur dicens: Non percussorem, sed modestum, id est manus improbas ad caedem non habeat, et suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum, ne dum petulans invenitur, ad caedem athleta magis quam episcopus judicetur. Sed e diverso illatas ab aliis patienter ferat injurias, ut mentis modestiam tranquillam monstret infirma patientia. Iterum dicit: Non litigiosum, id est linguam ad convicium non relaxet, ut qui Dei laudes personat, et divina sacrificia libat, litium venena non proferat; quia non potest ex sacerdotis ore benedici Deus, et homo maledici, qui imaginem Dei noscitur possidere, nec mala sibi et bona ullatenus poterunt convenire. Qui si haec non agit, episcopus non erit. Et subsequitur deinceps: Non cupidum, hoc est, ne lucri cupidine in aliquo episcopus superetur, et turpis lucri gratia delicti factus obnoxius, radicem malorum omnium enutriat avaritiam, qui, stipendiis tantum contentus Ecclesiae, penitus non ambiat quae intelligit esse superflua; sed, ea ipsa potius pauperibus Christi impertiens, coelorum sibi comparet regna. Et connectit deinceps consequentia, et ait: Suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Domui, inquit, suae bene praeesse, scilicet ut corporis sui domum imperioso jure contineat; nec subdatur ipse a corpore, et in habenas luxuriae infrenis nequaquam feratur et in praeceps, ut suos possit filios castitatis exemplo ad pudicitiae regulam gubernare. Qui si haec non egerit, episcopus dici non poterit. Deinde dicit: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? hoc est, nempe quod superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? et qui peccati trabem ex suo non potest eruere oculo, ex cujus oculo festucam submovebit? Qui hoc non agit, episcopus non erit. Item sequitur, et ait: Non neophytum, hoc est, qui nuper ad fidem ex gentilitate venit, aut ex militia saeculi clericali officio est sociatus, non passim sacerdotii accipiat gradum, ne elatus in superbiam et in laqueum incidat diaboli; quia quod longo tempore minime didicit, in parvo tempore servare minime poterit, sed lapsus et inscius judicium suscipiet, quod meruit suscipere superbiens diabolus. Et concludens regulam et episcopalem formam, ad extremum incidit, dicens: Oportet illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt; id est, haereticis et schismaticis, qui extra sanctam Ecclesiam conventicula profana faciunt, apud quos tamen Apostolus testimonium dicit habere bonum de immaculata et sancta vita episcopum, . . . unde occasionem accipiant obtrectandi, et infamare incipiant religionis sanctae catholicum dogma. Qui talis esse non poterit, episcopus quomodo esse poterit?

Ut reor, in hoc opere nos a grandi fenore persensimus liberatos, cum nos, non nostra contra episcopos, sed Apostoli opposuimus testimonia, ne velut nubes . . . Cum vero auctoritas nobis per singula sancti arriserit Apostoli, apostolorum potius, si ausi sunt, quam nos reprehendere audeant.

Coarctet nos licet libelli prolixitas properare ad finem, sollicitudo tamen fraterni retardat amoris, illorum praecipue sacerdotum qui, mentis torpore hebetati, diffamant sacerdotalem honorem; et qui novam prodigaliter regulam hac tempestate reperisse deflentur: et Giezi leprosi et Simonis magi sectantes exemplum, gratiam Spiritus sancti coemerunt pretio, et distraxerunt, nequaquam timentes, cum honorem coemerint sacerdotii, a beato se Petro apostolo cum Simone fuisse damnatos: Pecunia tecum sit in perditionem, qui donum sancti Spiritus sperasti te pretio possidere; et lepram cum Giezi a sancto se suscepisse Eliseo, cum gradum item sacerdotii pretio aestimant distrahendum. Et si, cum validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari: ita et isti qui caput videntur esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere quod negligentum sacerdotum vitiositatis non inficeret virus. Et videas in Ecclesia passim sacerdotes, quos non merita, sed pecuniae provexerunt, nugacem et indoctum, sacerdotalem arripuisse gradum: quos si percunctari fideliter velis quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: Ab archiepiscopo sum nuper ordinatus episcopus, centumque solidos dedi ut episcopalem gradum mihi conferret; quos si minime dedissem, hodie episcopus non fuissem. Unde melius est mihi aurum de locello minuere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum accepi; quod tamen, si feliciter vivo, recepturum illico non diffido. Ordino presbyterum, et accipio aurum; facio diaconem, et accipio argenti multitudinem, et de aliis nihilominus ordinibus singulis, et de abbatibus benedicendis et ecclesiis, pecuniae quaestus profligare confido. Ecce aurum quod dedi, in meo locello illibatum habeo.

Respondeo ego: Nempe hoc est quod de te doleo, quia archiepiscopus carnaliter te episcopum fecit. Pecunia spiritualiter leprosum ordinavit; pecuniam