Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
177
178
DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI.

dotes, qui haec amplecti negligunt, infideliter detracturos, credo tamen pluriores, qui haec obnituntur assequi, fideliter oraturos. Sed sicut lacerationibus obtrectatorum minime praegravamur, sic probatorum virorum orationibus adjuvamur. Age jam nunc, sanctificus Spiritus, qui nos in hoc opere divinis inspirationibus adjuvasti, sacerdotes cuncto adjuves, ut faciant quae in hoc opusculo ipse jussisti, ut eis merito tribuas coelorum regna quae promisisti, qui cum Patre et Filio unigenito in trinitate et unitate vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum.

Amen.


GERBERTI
POSTMODUM
SILVESTRI II PAPAE
LIBELLUS
DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI.

Suo auctori primum restitutus ex cod. celeberrimi monasterii Gottwicensis in Austria, ord. S. Bened. a R. D. P. Hieronymo Pezio, Benedictino Mellicensi.

(Apud R. P. Bernardum Pezium, Thesaurus Anecdot. noviss., tomi I parte II, col. 131.)

R. P. PEZII MONITUM.

(Dissertatio isagogica in tom. I Thesaur. Anecd.)

Dudum hoc opusculum tanquam anonymi editum fuit ab erudito viro Cellotio, de cujus genuino auctore acturus doctissimus Mabillonius in praefationis Saeculi IV. Bened. parte altera, § 3, ita disserit: «Etsi anonymus iste ingenio plane mediocri et vulgari eruditione praeditus fuerit, fatendum est tamen ipsius testimonium non parum valere ad illustrandas saeculi noni ac decimi controversias, maxime si saeculo decimo, ut quibusdam visum est, eum vixisse constet. Auctor enim iste, qui Anonymus Cellotianus vulgo appellatur, propterea quod ab erudito Cellotio vulgatus primum est in Appendice ad Historiam Gothescalci, quatuor potissimum docet de his controversiis: Primum Rabanum Moguntinun archiepiscopum, et Ratramnum scripsisse adversus Paschasii sententiam, asserentis, in Eucharistia idem esse corpus quod natum est de Maria Virgine, quod etiam Anonymus iste impugnat; secundum, Stercorariorum auctores esse Heribaldum Antissiodorensem episcopum, qui rem turpiter proposuit Rabano, et Rabanum ipsum, qui turpius assumit et turpissime conclusit. Quos etiam auctor refutare conatur; tertium, hoc commentum revixisse tempore ipsius Anonymi; quartum, vere Christi corpus et sanguinem nihilominus in Eucharistia contineri.» Subdit Mabillonius: «Haec quanti momenti sint, nemo non videt; ac proinde aliquod operae pretium fore putavi si, antequam agam de Paschasii adversariis, hujus Anonymi nomen aetatemque (quod utrumque apud studiosos controversum) significem.» Tum num. 47 et 48, qua conjecturis, qua Gemblacensis codicis, qui quingentorum annorum sit, fide ostendit, Herigerum abbatem Laubiensem libri Cellotiani auctorem esse. Qua diligentissima perquisitione quantum sibi Mabillonius apud omnes doctos viros applausum conciliaverit, vulgo notissimum est. Ast nequaquam omnis res confecta est. Sive enim Mabillonii conjecturas, sive citatos codices respiciamus, aeque nobis fortia in contrarium argumenta occurrunt. Nam ad illas quod attinet, fatemur ex Chronici Laubiensis continuatore, Sigeberto Gemblacensi, et Gerardo Silvae Majoris abbate certum esse, ab Herigero Laubiensi abbate opus quoddam De corpore et sanguine Domini compositum fuisse. Verum cum id Gerardus abbas Epistolam quamdam disserte nuncupet, in Anonymo autem Cellotiano nullum penitus epistolae vestigium deprehendatur, causa nulla est cur hujus opusculum Herigero tribuatur. Porro codici Gemblacensi, qui nomen Herigeri ostentat, opponimus ejusdem aetatis insignem codicem Gottwicensem, in quo praeter librum Ratramni De corp. Domini Anonymi libellus sub Gerberti nomine, minio distinctissime a prima manu picto, comparet. Et vero nulli dubitamus quin viri eruditi in nostram potius quam in Mabillonii sententiam concessuri sint. Qui audaculum stylum Gerberti ejusque ingenium dialecticis et mathematicis disciplinis imbutum norunt, etiamsi nullus codex suffragaretur, eis eadem suspicio vel ex ipso opusculo posset incidere. Id quod etiam in causa fuit quod Gerberti libello De corpore et sanguine Domini, mox aliud ejusdem opusculum de Rationali et Ratione uti ex Tegernseensi sexcentorum annorum codice subjunxerimus, quod etsi de se levis momenti videatur, ad ferendum tamen de uno utriusque opusculi auctore judicium perquam commodum est. Idem in utroque stylus, eadem brevitas et in disputando confidentia, idem dialectica schemata struendi artificium, etc. Quae si cum Gottwicensis codicis fide conjungantur, vix dubio locum relinquunt quin genuinus Cellotiani opusculi auctor Gerbertus, qui saeculo decimo eruditionis laude sibi viam ad Romanum pontificatum stravit, nequaquam vero Herigerus, Laubiensis in Belgio monasterii abbas sit.