Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
181
182
DE CORPORET SANGUINE DOMINI.

manis.» Item ipse: «Cum, inquit, sacerdos etiam sanctum Spiritum advocaverit, et reverendam illam immolaverit hostiam, communemque Dominum subinde contigerit,» et reliqua. Gregorius: «Christus resurgens a mortuis, jam, licet non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, tamen, in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur.» Haec ideo hic posita sunt, si forte per ea simplicitas Paschasii Ratberti possit excusari, unde maxime ab loquentibus [f. obloquentibus] Rabano et Ratrammo [Cod., Ratmanno] videtur suggillari, videlicet quia dixerat eamdem esse carnem, quae de altari sumitur, et Virgine generatur, et quia quotidie adhuc pro mundi salute immoletur. Quia, licet nobis nihil placeat gratius et jucundius quam quod de hoc mysterio valet dici sublimius; tamen quod oblocutores ejus econtrario asserant quod non sit eadem, breviter ponamus.

III. Hieronymus: «Dupliciter, inquit, sanguis Christi et caro intelligitur; vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit: «Caro mea vere est cibus, «et sanguis meus verus est potus;» vel caro quae crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea.» Augustinus autem scribens corpus Christi tripliciter dici, id est Ecclesiam, qui Christi corpus sumus, et illud mysticum, quod ex substantia panis et vini per Spiritum sanctum consecratur, subintulit, dicens: «Caeterum illud corpus, quod natum est ex Maria virgine, in quo illud corpus transfertur, quod pependit in cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit coelos, et pontifex factus in aeternum, quotidie interpellat pro nobis. Ad quem, si recte communicamus, mentem dirigimus; ut ex ipso, et ab ipso, nos corpus ejus, carnem ejus, illo manente integro, sumanus: quae nimirum ipsa caro est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore pascat.» Fulgentius: «Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis: cui cum Patre et Spiritu sancto a patriarchis, a prophetis et sacerdotibus tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur: et cui nunc, id est, tempore Novi Testamenti, cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta Ecclesia catholica per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguis, quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum. In isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus apostolus dicit in Actibus apostolorum: «Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.» In illis ergo sacrificiis, quid nobis esset donandum, figurate significabatur; in hoc autem sacrificio, quid nobis jam donandum sit, evidenter ostenditur.» Eusebius: «Quia Christus corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus; necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; ut, quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetuo etiam esset redemptionis oblatio, et perennis illa victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia. Vere unica et perfecta hostia, fide aestimanda, non specie: nec exterioris hominis censenda visu, sed interioris affectu. Unde merito coelestis confirmat auctoritas quia «caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.» Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum: quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est veritatis.»

IV. Poteramus et aliorum, tam antiquorum quam et modernorum, sed et ipsius Ambrosii dicta his consentanea ponere, nisi putaremus haec posse sufficere, videlicet haec dici figurate, et tamen corpus Christi esse in veritate. Sed haec non intelligentes nec ad liquidum discernere valentes, sed potius majorem minus capacibus errorem immittentes, non attendentes quod supra dixit Hilarius: «Non humano est aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum,» argumentantur: aut omnino figuratum, et nihil veritatis in hoc mysterio constare; aut si veritas sit, jam figuram non esse. Sed Paschasius Radbertus sicut et alia multa in eodem libro ultra humanam aestimationem utiliter tractat; ita et huic sophismati fortiter obviat dicens: «Figuram non semper umbram esse, et jure simul hoc mysterium et figura et veritate dici posse.» Quod si quis plenius voluerit scire, de ejus volumine, plena fultum auctoritate poterit mutuare. Nos autem non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), simpliciter fateamur quia figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. Et quemadmodum quidam sapiens moderno tempore dixit: «Sicut omnia in Christo vera credimus, veram videlicet divinitatem et veram humanitatem, verum Verbum et veram carnem, verum Deum et verum hominem: ita in mysterio corporis et sanguinis ejus, quod virtute coelestis benedictionis et Verbi divini in id quod non erat consecratur, nihil falsum, nihil frivolum, nihil infidum sentiamus.» Sed quid ad nostram tantilitatem de tantorum, quorum praelibata sunt dicta, virorum discrepantia, sed videntibus consentanea dijudicare? At forte omnipotens Deus, et nostrae humilitatis conscius, et magis fidelium suorum, non impie dubitantium, saluti et haesitationi sanandae providus, dignabitur patefacere per nostrae inquisitionis munus, ut et tantae utilitatis, quae in eodem libro est, propter unum verbum non