Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
175
176
SILVESTRI II PAPÆ OPP. PARS. II.—DE REBUS ECCLES.

depereat fructus: et beati Ambrosii, cujus prae caeteris libri indigent expositore (quia nullus Latinus ita Graecos secutus videtur esse) ipsius, inquam, auctoritas palmam digna sit obtinere.

V. Cyrillus; «Necessarie igitur et hoc adjicimus, annuntiantes, secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelos ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in Ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sacri corporis et sanguinis pretiosi Christi, omnium nostrorum redemptionis effecti: non communem carnem percipientes (quod absit!) nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni adjunctus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo, quamvis dicat ad nos: «Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,» non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare debemus (quomodo juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit?), sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos Filius hominis est factus, et vocatus.» Magna auctoritas tanti viri, qua et carnem Christi vere vivificatricem esse dixit, et ipsius Verbi propriam factam, et vitam ut Deum naturaliter existentem. Hujus itaque tanti viri auctoritate solvitur ambiguum omne quod beatus Ambrosius dimisit in subauditione, naturaliter scilicet carnem Christi, quae sumitur de altari, eamdem fore, quae nata est de Virgine. Et idcirco, sive secundum Hieronymum dupliciter, sive secundum Augustinum dicatur corpus Christi tripliciter, specialiter debeat dici, cum sit naturaliter unum. Unde et Augustinus: «Ut ex ipso, inquit, et ab ipso nos, corpus ejus, carnem ipsius, illo manente integro, sumamus.» Quam bene facta distinctio! quod ita construitur: Ut nos, inquit, qui sumus corpus Christi, id est Ecclesia, ab ipso, qui natus est de virgine Maria ex ipso; id est, carnem ejus, quae consecratur in altari, illo manente integro, sumamus. Ut autem certius demonstraret idem beatus Cyrillus hanc triplicem secundum Augustinum discretionem, specialiter dictam, naturaliter esse unam: «Non, inquit, ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam.» Ariani enim, qui negabant unam Patris et Filii substantiam, illud, quod ipse Filius dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), asserebant, intelligendum ex concordia voluntatis; quos manifestius confutat Hilarius, vere Romanorum Lucifer: quod ad intelligendum, quod Cyrillus dixerat, valet multipliciter.

VI. Hilarius (VIII, De Trinit.): «Eos,» inquit, «nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatem ingerunt unitam, interrogo, utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem factum cibo Dominico suminus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi, homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim in Deo omnes sumus: quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius, non naturaliter vel se in Christo, vel sibi Christum non esse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum crimus (quia Pater in eo est, et ille in nobis), quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Ipse enim ait: «Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo.» De veritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim, et professione ipsius Domini et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est; et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.» Item post pauca: «Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus per carnem Christum manentem habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per Patrem. Si nos ergo naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae sumus adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem?»

VII. Hic videndum quomodo per id etiam quod haereticis erat indubitatum, voluerit arguere quod erat dubium. Dubitabatur ab eis de unica Patris et Filii substantia; quia quod dictum est: «Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30),» moliebantur ad unanimitatis referre consensum, ut unitas solum esset voluntatis, non naturae; sicut «multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32).» Indubitatum vero erat quod vere Verbum caro factum fuerat. Nihilominus, quia Deus naturam carnis nostrae inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento hoc nobis communicandae carnis admiscuit, ac per hoc nos in Christo unum corpus efficimur; et ideo per hoc omnes in Deo Patre et Filio unum sumus; quia Pater in Christo, et Christus in nobis esse probatur, videamus distinctionem. Christus naturam nostrae carnis assumpsit, cum de Virgine