editio, quæ idcirco non tam primum impressa quam recusa, statim toto orbe dispersa atque suscepta, adhuc desideratur a pluribus; et licet ob censuras nonnullorum, ac præsertim Inquisitionis Romanæ anni 1676, apud catholicos non modicum detrimenti ceperit, eam nihilominus eruditis ubique probatam affirmare non dubitavit Joannes Albertus Fabricius. Hæc quidem heterodoxi viri laus, etsi Romanæ censuræ perperam omnino opponitur, pervulgatam tamen de eadem editione opinionem aliis etiam catholicorum testimoniis confirmatam ostendit.
II. Hisce animadversionibus, quæ metum ingerebant, opponebatur novæ adhuc post Quesnellianam editionis necessitas. Primo enim judicatum fuit interesse plurimum S. pontificis Opera ad Romanos præcipue codices exigere, qui etsi in Romani antistitis Operibus præstantiores atque puriores præsumendi sint, a Quesnello tamen irrito, ut in præfatione testatur, conatu quæsiti, prætermittendi fuerunt in prima editione; in secunda vero Barberinorum tantum manuscriptorum variantes lectiones accepit, ex quibus ipsis paucas admodum in solis Epistolis adhibuit. Tanto autem magis hæc Romanorum exemplarium recognitio necessaria visa est, quod ex una parte Quesnellus in usu codicum negligentiæ accusetur a quibusdam, ac præsertim a Baluzio et Coustantio, in antiquorum librorum studio peritissimis; ex alia vero nota ejus libertas in emendando identidem textu, nullo allegato codice, nonnullis suspicionem injecerit. Deinde plurima sunt in ejus lucubrationibus licentius inserta, quibus falsis doctrinis favet, et non tam Leonem quam Romanæ sedis prærogativas nunc palam, nunc latenter impetivit; adeo ut hæc editio, quæ Leonem potius deturpat quam illustrat, justissimam prohibitionem meruerit.
III. His de causis, ut primum eadem editio anno 1675 in lucem prodiit, statim novæ editionis Romæ adornandæ consilium ceptum fuisse, colligi posse credimus ex Italica epistola Laurentii Mari ad Franciscum Grisendum scripta die 30 Martii anni 1677; sibi enim significatum affirmat præceptum illustrissimi Brancatii de nova editione Operum S. Leonis. Mi vengono communicati i comandi di monsignor illustrissimo Brancuci mio signore sopra la nuova edizione di S. Leone; et in hanc quæsitum subdit quidquid Jo. Baptista Marus ejus frater ex mss. Romanis paraverat. Hujus epistolæ, quam in codice Barberino invenimus, amplior notitia dabitur in præfatione sermonibus Leonis præmissa. § 7. Hæc eadem novæ editionis cogitatio iterum excitata est anno 1716, favente summo pontifice Clemente XI. Exploratum est testimonium Patrum Trivultianorum insertum Mémoires Auril., 1716, pag. 722, ubi ex epistola Romæ scripta hæc traduntur: On a formé le projet d'une nouvelle édition de S. Léon. Sa Sainteté, qui a une dévotion particulière à ce saint docteur, favorise ce dessein. Sub Clemente autem XII, non modo revixit idem consilium, verum etiam hæc cura duobus clarissimis viris imposita fuit, collatisque istorum studiis, multisque hinc et hinc paratis, tanta hujus Romanæ editionis exspectatio increbuit, ut eminentissimus cardinalis Quirinus hac de causa scripserit anno 1740, in appendice subjecta Pauli II Vitæ, pag. 161, non solum piorum atque eruditorum votum deposcere, verum etiam sperare soniorem ac fideliorem editionem ad Vaticanorum præsertim codicum fidem.
IV. Dum unus e nobis anno 1748 Romam alia de causa accessit, de hac nova editione plures sciscitatus est. At alii se jamdiu nihil audire, alii vero spem omnem evanuisse responderunt. Qua de re cum sermo fuisset coram summo pontifice Benedicto XIV, is, eamdem desperationem confirmante uno ex illis duobus, quibus ea editio sub Clemente XII commissa fuerat, hocce studium nobis imposuit. Etsi vero præter ea quæ initio memoravimus nostrarum etiam virium imbecillitas deterreret, diutius tamen auctoritati tantæ resistendum non fuit. Cumque de hac editione suscepta in Urbe divulgatum esset, accesserunt aliquot cardinalium, prælatorum et amicorum impulsus, qui etiam auxilium suum obtulere. Cum a codicibus exordiendum esset, laudatus summus pontifex, ut faciliorem expeditioremque collationem faceret, Vaticanæ bibliothecæ mss. libros, qui maximo usui forent, domum deferri peculiari privilegio concessit. Patuere etiam cæleræ bibliothecæ Romanæ, Barberina, Chigiana, Casanatensis, Vallicellana, Angelica, et illa Basilicæ S. Petri. Cum autem multi essent codices recolendi, quibus unus non sufficit, auxiliarii pretio accesserunt, alii etiam spontaneam et gratuitam operam contulere: inter quos potissimum laudandus est P. Brunus Toma, tunc lector, nunc prior Patrum Prædicatorum S. Sabinæ, qui alios e suis in collatio-