adhibuerit, alia inemendata reliquit, alia etiam haud satis apte vel perperam mutavit. Nos tercenta circiter loca vel certa emendatione restituere, vel ad meliorem lectionem revocare potuimus. Præterea ex tot tantisque diversæ originis codicibus simul collatis, quorum distinctam notitiam dabimus in præfatione ad Sermones, deleximus corrigendum ordinem in nonnullis sermonibus perturbatum; dividendos duos sermones qui in unum coaluerant; amovendum sermonem Leoni perperam tributum ab omnibus, nec non alium eidem a Quesnello ex suo codice affictum; alium vero, quem iste Leoni detraxit, restituendum; aliaque plura manuscriptorum ope præstitimus, ut ex admonitionibus atque annotationibus patebit.
VIII. In Epistolis similia frequentius detegentur. Correctiones non paucæ nec leves identidem occurrent; et in his chronologia aliquot Epistolarum restituta, ordo omnium immutandus fuit. Quasdam Epistolas in dubium a Quesnello vocatas, et nonnulla ab eodem expuncta, adjuvantibus præsertim mss. libris, vindicare licuit.
IX. Non pauca ille tum in Sermonibus, tum in Epistolis mutavit nullo allegato codice, et ne indicata quidem veteri lectione; quod arbitrariæ correctionis vel corruptionis suspicionem nonnullis injecit. Hanc quidem censuram ut ille præcluderet, in generali præfatione, num. 7, factum ultro fateri non dubitans, hanc duplicem quasi rationem subjecit: Sæpe hos (codices) omisi recensere, cum videlicet indubitatæ certitudinis est emendatio, et ad eam codices omnes conspirant. Sed nostra satis idonea visa est. Cum enim de apertis erroribus amanuensium vel typographorum non agitur, uti plerumque in locis a Quesnelle emendatis non agitur, tunc lectiones quæ antea vulgatis non malum sensum referentibus suppositæ fuere, indubitatæ certitudinis dici nequeunt. Generalis porro Quesnelli propositio de conspiratione omnium codicum, si fallax nonnumquam inventa est, eum de hac vel illa lectione abs se inducta scripsit, Ita omnes codices; quam fidem meretur in iis locis, in quibus emendandis nullam codicum mentionem facit? Neque vere idcirco affirmandum est eum, ubi nihil citat, vulgatum textum ex arbitrio mutasse vel corrupisse. Id videri potest iis qui solos codices contulerunt posteriorum collectionum, ex quibus vulgati prodierunt. Nos vero antiquiora et præstantiora exemplaria nacti, diligenti horum collatione discernere ac dijudicare potuimus, quæ illa loca non arbitrarie, nec perperam emendavit; unde emendationes ipsas retinentes, citatis manuscriptis firmabimus. Lectiones vero quas vel nullo antiquo libro probatas, vel solis inferioris notæ mss. suffultas invenimus, restituta veteri lectione, vel alia nova ex fide meliorum codicum, jure censuimus expungendas; in quo aliquando lectionem ab illo inductam, nullius antiqui libri facta mentione, libenter retinuissemus, si ille alicujus optimi codicis auctoritatem protulisset.
X. Cum autem in hac nostra editione omittenda non fuerint opera quæ Leoni Quesnellus attribuit, vel suæ editioni inserenda judicavit, in his quoque recolendis ad manuscriptorum fidem multa invenimus corrigenda, et nonnulla etiam supplenda, uti manifestum fiet præsertim in libris de Vocatione omnium gentium, et in Codice Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis, in quo postremo edendo ille codicem recentiorem et mendosum plerumque secutus est.
XI. Quod inedita non solum in nostris mss. exemplaribus eas fere omnes Epistolas, et multis in locis emendatiores invenimus, quas ex Grimanico Quesnellus vulgavit, verum etiam ex insigni codice Ratisponensi tres alias novas Leonis Epistolas proferemus in lucem, ex Vaticane autem unam Græcam Anatolii Constantinopolitani episcopi ad Leonem nostrum, quæ ad Eutychianum historiam illustrandam plurimum conferunt. Aliquot præterea Epistolas Græcæ interpretationis antiquæ ex eodem Vaticano codice eruimus, quas publici juris facere quantum intersit, in præfatione ad Epistolas ostendetur, num. 51. Integram actionem concilii Chalcedonensis, quæ in gratiam epistolæ 93 Leonis habita, nondum in lucem prodiit, nobis suppeditarunt duo Græci codices Veneti S. Marci, cum quibus etiam valde utiliter ad plura loca emendanda, Antonio Zanetto opitulante, contulimus Græcam editionem multarum Epistolarum, quæ licet versiones sint, nostræ tamen editioni inserendæ fuerunt. Alia setio ejusdem concilii in causa Domni Antiocheni, in qua pontificia Leonis auctoritas commendatur, ex ms. antiquissimo olim Veronensi, nunc autem Vaticano