Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
24
PRÆFATIO GENERALIS IN HANC EDITIONEM.

Petri de Marca editionis Parisiensis anni 1704, pag. 1341. Ibidem præterea, pag. 1347, parum sincerum ac diligentem Quesnellum in hac editione testatur, eumque reprehendit eo quod certo quodam loco secutus sit menodsam lectionem codicis Oxoniensis, cui Thuaneum exemplar cunctis nominibus erat anteferendum. Et in præfatione ad antiquam versionem Latinam concilii Chalcedonensis, num. 22, eamdem ejus negligentiam in alio argumento accusans: Si ille, inquit, veteres codices accurate, ut nos fecimus, consuluisset, hanc opinionem mente sua non comprehendisset. Eodem quoque numero 22 de quadam ejus conjectura ait: Mera divinatio est, ut pace ejus dixerim, quæ ratione non constat. P. Bernardus Montfauconius seu monachi Benedictini congregationis S. Mauri in diatriba in symbolum Quicumque, tom. II Operum S. Athanasii, pag. 724, de Quesnello, qui eumdem symbolum Vigilio Tapsensi ascripserat, pronuntiant: Qui tamen, ut valet sagacitate et eruditione, non nisi conjectando loquitur : Guillelmus Caveus ad annum 440, pag. 279, de Quesnelli dissertatione, qua libros de Vocatione omnium gentium Leoni adjudicandos suscepit, pariter scripsit: Eos Leoni asserere conatur, idque longo conjecturarum potius quam argumentorum agmine. His autem conjectationibus compendio recensitis subdit : Pluribus hæc dicit vir eruditus, quæ cum pro cujusvis ingenio variare solent, et plus minusve in aliis reperiri possunt, haud satis firmum sententiæ huic fundamentum substruere videntur. Et P. Guillelmus Cuperus in Actis sanctorum die 25 Augusti, pag. 133, de quodam argumento quo Quesnellus rejecit historiam miraculi S. Genesii, ait: Hæc levis ratiuncula, vel temeraria Quesnelli conjectura corruere videtur ex chronologia. Alia plura ejusdem generis testimonis prætermittimus : hæc enim proposito nostro videntur sufficere.

XV. Hactenus isti de peculiaribus Quesnelli disputationibus et argumentis, quippe qui peculiaria tantum ad examen vocarunt. Nos vero, qui universas ejus lucubrationes Leoninæ editioni insertas ex instituto expendendas et ad vivum resecandas suscepimus, idipsum affirmare possumus de plerisque, ne dicamus de omnibus: unde nulla fere erit ejus dissertatio, quæ subjectis nostris observationibus vel in præcipuo themate confutanda, vel in pluribus corrigenda non fuerit. Idipsum notis ejus quamplurimis accidit, quæ fusiori calamo vel appendit Leonis Sermonibus, vel in Epistolas ejusdem post dissertationes rejecit. Ne vero hæc ad jactantiam dicta credantur, vel suspicio sit, nos, dum Quesnellum impugnabimus, quædam ex ipso carpere, quæ a contextu ejus dissecta facile in invidiam et reprehensionem detorqueri queant, statuimus ipsas ejusdem lucubrationes integras nostræ editioni inserere, et suas cuique observationes subjicere, quibus ea quæ confutatione sunt digna impugnentur vel corrigantur. Ita scilicet causæ nostræ confidimus, ut adversarii faciem non refugiamus. Hinc etiam fiet ut necessaria amplius non sit Quesnelli editio, quæ nostræ in totum inserta invenietur; et ut ipsius lucubrationes, quæ in editionibus ejus interdictæ sunt, in hac nostra cuique liceat legere et cum nostris animadversionibus atque censuris conferre; ex quo speramus futurum ut et veritas facilius innotescat, et num nimium auserimus quisque perspiciat.

XVI. Id autem profiteri hoc loco fas est, hanc concertandi rationem cum adversario præsente et a fronte dimicante difficiliorem fuisse. Richardus Simon ex Elia Dupinio in Quesnelliana editione duo notavit, nimirum Quesnelli dissertationes nimium esse prolixas, et nonnullas ad Leonis Opera non nisi remotius pertinere. Il (Dupinius) n'a pu cependant dissimuler que les dissertations sont trop longues, et que quelques-unes n'ont qu'un rapport éloigné aux OEuvres de saint Léon [1]. Hæc duo difficultatem potissimam facesserunt : et ut primum dicamus de postremo capite, cum editoris sit ea diligenter scrutari et evolvere quæ ad Auctorem ejusque Opera spectant, pauca admodum, quæ Leonis aut ejus Operum propria sunt, in Quesnello expendere et excutere opus fuisset; neque fuissemus coacti in ea digredi, in quæ ille longius et liberius excurrit; sicque non pauca difficiliora præterire licuisset. At inserentibus omnes dissertationes, admonitiones et annotationes Quesnelli, singula examini subjicienda fuere, sive quæ ad Leonem aut ejus Opera pertinent, sive quæ ex occasione inducta remotissime distrahunt; nec quidquam, licet difficilius et implicatius, dissimulari aut transcurri potuit cum præsertim in ejusmodi disputationibus a Leonis edi-

  1. Critique de la Bibliothèque..... par M. Dupin, liv. ii, c. 16.