qu'on peut dire de l'auteur de l'édition de S. Léon, publiée sous le nom du P. Quesnel : Sumus legio [1]. Hactenus Richardus Simon, qui in congregatione Oratorii una cum Quesnello diutius vixit usque ad Leoninæ editionis circiter tempora. In hoc autem testimonio illud præsertim observandum est, adeo acerbum et infensum in Romanam sedem fuisse Quesnellum, ut uni e suis quoque confratribus quædam loca displicuerint, qui idcirco in interpretatione Latina ea emollienda existimavit. Cum vero id Quesnellus respuerit, nihil hac in parte ab interpretibus additum vel exaggeratum dici potest; sed quidquid acerbius in ea editione legitur, totum ex ipsius Quesnelli mente atque sententia profectum agnoscitur.
XIX. Duo præcipua præjudicia quibus hic laborabat : alterum in materia gratiæ, alterum vero adversus quasdam Romanæ sedis prærogativas. In materia gratiæ, quam male senserit palam faciunt ea quæ postea edidit, et solemni Constitutione proscripta fuerunt. Ex his nonnulla editioni Leonis inspersit, sed latenter et parcius : de quibus in aliquot observationibus ad Leonis Sermones et ad dissertationem secundam in libros de Vocatione omnium gentium, nonnihilium disseretur. In pontificias autem prærogativas apertius et latius divagatus est. In has vero male licet animatus, ut passionem omnem ac præjudicium occuleret, protestationes quasdam observantiæ, cultus et reverentiæ in apostolicam sedem magnificentissimis verbis identidem exposuit; re autem auctoritatem ejus quibuscumque rebus posset extenuare et imminuere nisus est. Tantum vero se supra cæteros ejusdem factionis homines hac in re præventum Quesnellus prodidit, ut documenta quæ Romanis prærogativis favere videbantur, licet omnino certa, ipse velut supposititia vel saltem dubia traducere inanissimis conjectationibus studuerit. Hac, ut videtur, de causa expungenda, ex. gr., censuit concilium Teleptense cum epistola Siricii papæ, actionem Chalcedonensem de Domno, et vitam S. Romani, aut saltem textum, quem eidem insertum et intrusum comminiscitur. Alia plura, quæ hominem in Romanos pontifices non bene affectum detegent, in nostris observationibus atque etiam in nonnullis annotationibus identidem occurrent : quas quicumque æquo animo legerit, fatebitur, ni fallimur, necessarium fuisse aliquam editionem Quesnellianæ opponere, qua omnes hujus lucubrationes singillatim subjicerentur examini, ac justis censuris opportune notarentur. Solum displicet, id negotii iis fuisse impositum, qui et eruditione et scientia minus parati sunt. Id tamen veritatem magis magisque manifestam faciet. Si enim nos, qui modicum valemus, evicerimus, quam perperam Quesnellus in multis scripserit, id non ingenio, non arte, non ullo peculiari subsidio, sed veritate ipsa demonstrante factum patebit.
XX. Nunc reliquum est ut nostræ editionis ordinem explicemus. Quesnelli editio duobus tomis continetur. Primus Leonis Opera non tam genuina quam supposititia complectitur. Genuina sunt Sermones et Epistolæ. Libri autem duo de Vocatione omnium gentium, Capitula de gratia, et Epistola ad Demetriadem, seu liber de Humilitate, quos Leoni Quesnellus perperam tribuit, inter supposititia referimus. In fine ejusdem tomi adjecit S. Hilarii Arelatensis Vitam, et nonnulla ejusdem Opuscula. Secundo tomo antiquissimam et præstantissimam Collectionem Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis e codicibus edidit, quam Codicem Canonum et Constitutionum Ecclesiæ Romanæ inscribendam putavit, non quod hanc inscriptionem præferant codices, sed quia hanc Collectionem Romanæ Ecclesiæ propriam, Leonis ætate vigentem, et ab eodem pluribus auctam opinatus est. Tum subjecit sexdecim dissertationes in Leonis Opera et in laudatam antiquissimam Collectionem Canonum atque Constitutionum sedis apostolicæ. Tandem in Epistolas S. Pontificis varias lectiones, notas et observationes impressit. Notandum vero est Quesnellum in secunda editione Lugdunensi anni 1700 non pauca addidisse quæ deerant in prima editione Parisiensi anni 1675. Quædam enim monumenta quæ post primam editionem prodierunt in lucem, inseruit, nimirum duas Græcas Martiani epistolas ad Leonem ab Arnoldo editas, unam Eutychis ad eumdem pontificem vulgatam a P. Lupo, fragmentum Epistolæ Anatolii Constantinopolitani, et Græcum textum Epistolæ Flaviani, quæ typis dedit Cotelerius, ac dissertationem Joannis Ciampini de vocis correctione in sermone VII S. Leonis de Nativitate Domini. Præterea ex tribus mss. Barberinis Epistolarum variantes, quas postea accepit, in notis vel in postillis nonnum-
- ↑ Critique de la Bibliothèque.... par M. Dupin, liv. ii. c. 16.